: Historia ducum Venetorum

80


Quam captionem non suis vel suorum viribus attribuit, sed pocius
iusticie Dei, quia, eo cum Venetis pacem desiderantibus, Paduani et
Trivisienses ex sola superbia sine causa ad guerram processerant
contra ipsos.
[44.] In tantum enim erat amator pacis, quod si cum aliqua gente
guerram habuit, non poterat inveniri, quod a principio aliqua per eum
fuisset occasio vel causa discordie. Immo sepe, ubi erant magnates et
sapientes Venecie, concionando dicebat: «Vos, domini, rogo, quod,
pacem studiose inveniatis, servetis eandem, quia guerram quandocumque
volueritis valebimus invenire»; et ideo rex pacificus ipsum inimicorum
suorum fecit esse victorem.
De exercitu autem prefato fuerunt capta arma cuiuslibet generis,
inumerabilia mancullele et tres pectrere magne et currus et plaustra
plurima et victualia omnia, que reliquerant fugientes; et his ante capti
fuerant Paduani in eodem loco semel sub domino Ordelafo Faletro
et iterum sub domino Petro Pollano ducibus Venetorum.
[45.] Interea, dum mortua fuisset eius uxor, nobilis et decora nimis,
Maria dukissa, de domo Basiliorum, de consilio sapientum, quia prole
carebat, Constanciam nobilissimam dominam, illustris Tancredi
regis Sycilie ?filiam duxit uxorem de qua? filium suscepit et filias in
senectute sua. Cum qua ducatum regendo tranquille pluribus annis
magna sapientia in sua dignitate fulgebat. Reverentiam quoque ei pro
fidei sue et sapientie magnitudine exibebant non solum Venetia sed
eciam barones et magnates Marchie et Lombardie et circumpositarum
terrarum et pro suis et civitatum arduis negociis tamquam ad patrem
et dominum recurrebant.

Torna all'inizio