Francorum perpetuo Coloniam appellari. Mortuo autem Egidio, filius eius Siagrius in civitate Suesona regnavit. Hildericus
rex vita decedens, Glodoveo filio suo regnum dimisit. Iste Glodoveus primus christianus fuit inter reges Francorum,
a beato Remigio babtizatus. Siagrius, filius Egidii, dum contra Glodoveum regnare aut certare non posset,
seccessit ad Alaricum regem Guisogothorum [in Guasconiam]. Qui Alaricus nonus erat ab Alarico magno rege
Gothorum, a quo supra diximus Romam captam et depopulatam [fuisse]. Siagrius a Glodoveo reposcitur.
Alaricus ei eum remittit. Qui remissus, necatur; omnesque Romani, qui tunc in Galliis habitabant, ita sunt exterminati,
ut nec unus posset in omnibus Galliis reperiri. Videntur michi Franci in illis temporibus linguam
Romanam, qua usque hodie utuntur, ab illis Romanis, qui ibi habitaverant, didicisse. Que autem lingua
eis prius fuerit naturalis, nos ignoramus. Itaque Glodoevus, subiugatis Alemannis, iam christianus factus, Gothis et
Aquitaniis bellum indicit. Quo dum pergeret, votum vovit beato Martino aput Turonum, qui iam 112 annos post obitum suum habebat [et equum suum optimum ei dedit]. Cumque triumfasset in Gothos et Alaricum
eorum regem occidisset, reversus Turonum, gratias egit Deo et beato Martino, ditata etiam tunc
ecclesia sancti Martini, equum suum, quem prius iturus ad prelium dederat sancto Martino, per suam
pecuniam redimere volens, centum solidos custodi ecclesie pro equi ipsius redemptione transmisit.
Equus vero stetit immobilis. Hoc audiens rex, considerat, beatum Martinum illut equi pretium parvipendisse
Quare et alios centum solidos insuper pro equi redemptione porrexit. Quibus datis, velociter
secutus est equus et regi representatus. Unde fertur dixisse Glodoveus: Sanctus Martinus est bonus auxiliator,
set carus negotiator.
[Item de Glodoveo.
Glodoveus iste habuit Glodosindam in uxorem, filiam regis Burgundionum. Que
cum esset christiana, coniuncta est ei adhuc pagano; et in prima nocte cum introhisset
in thalamum, petiit a rege hoc donum, ut ipse tribus vicibus flexis genibus ante lectum
suum oraret, ut daretur ei per celestem gratiam cognoscere suum creatorem. Genuit autem
ex eo filios tres, quos omnes baptizari fecit, patre adhuc pagano manente. In quodam
autem prelio cum gente Suevorum commisso victus rex et fugatus, in ipsa fuga vovit Deo
christianorum, quod si inde sine confusione posset redire, ad voluntatem regine reciperet
christianitatem. Hoc dicto, victores Suevi per divinum miraculum in fugam vertuntur, et
Glodoveus victor efficitur. Dum autem rex a sancto Remigio baptizatur, angelus Domini
prebet ei oleum quo ungatur. Quod oleum usque hodie in unctione regum Francorum habetur
et in perpetuum reservatur. Iste, sicut superius diximus, est Glodoveus primus rex
Francorum baptizatus a sancto Remigio in civitate Remensi. Cuius filii et nepotes ac pronepotes
regnaverunt in Frantia usque ad Pipinum Nanum, patrem Karoli Magni. Tunc
Hildrico rege Francorum inutili et ignavo monachato et in claustrum intruso, Pipinus
per electionem Francorum rex factus et patricius Romanorum per Zachariam papam vocatus
est.]
Hec omnia de origine Francorum ponimus in hoc loco, sub titulo Leonis imperatoris
[Grecorum], cuius temporibus Greci dominium Rome omnino perdiderunt, et Franci imperium
Romanum [Rome et] in Occidente habere ceperunt. Primo quidem per Karolum
Martellum, quem Pippinus Grossus maior domus genuit ex Alfeida ducissa occulto coitu,
deinde per Pipinum Nanum, filium ipsius Carli Martelli, postea per Karolum Magnum,
filium Pipini Nani, primum imperatorem Francorum, deinde per Ludoicum, filium Karoli,
et deinceps usque in presentem diem, sicut in posterum per distincta capitula suis locis et
temporibus, autore Deo, referemus.
41. De ultimo Leone imperatore Grecorum, cuius temporibus imperium Grecorum ad Francos
est devolutum, et de Romanis pontificibus illius temporis, et cronica diversorum.
Cesaris imperium nunc fertur adesse Leonis.
Hic modo quindenis annis fert lora decoris,
Ultimus est ipse, quem sua Roma colit.
Gregorius sedit cum cesare papa Leone,
|
|