Guido Faba: Dictamina rhetorica

114


LXXV.
Responsiva contraria.
Viro nobili et utinam sapienti R., B. salutem et scientie
maturitatem. In corde, primo quam ore proferantur, sunt verba
consideranda; quia dum proposita fuerint, revocari non possum
aliqua ratione. Quod si per te fieret ut deberet, tua dicta cogitatione
et facta cum sapientia refrenares. Quocirca te rogamus modis
omnibus et hortamur, quatenus de nobis nullam per te presumas
vel per alium aut per litteras tuas de cetero facere mentionem.
Alioquin a fratribus nostris, consanguineis et amicis, si
hoc scire poterint, honorem recipies quem requiris.
LXXVI.
De viro ad mulierem post factum.
Anime sue dimidio et oculorum suorum lumini domine M.
claritate generis, forma decoris, venustate morum et multa curialitate
fulgenti, P. salutem et illud gaudium quod voce vel
actu exprimi numquam potest. Cum ad viridarium vestrum accessi
ut poma colligerem affectata, ante pomerium erat custos qui
claustra retinens firmitatis, quod dare non consueverat denegavit;
sed adpropinquans paulisper, et ecce meum gaudium adimplevi
multis temporibus prestolatum. Verum quia non possum de
vestra presentia satiari, libenter in absentia de splendore vestre
gratie facio mentionem; quia propter eam spiritus nutritur,
corpus movetur, et bona spes me retinet semivivum. Sed quis
posset dicere, ubi deficit animus cogitare? Quanta sit dulcedo

Torna all'inizio