Crassullus Angelus (Philippus): Annalium Philippi Crassuli de rebus Tarentinis

Pag 117


Campum in casali Pratelli, et Nicolaus de Pratello Dominus
ipsius casalis dedit se Principi.
Die II. fuit Captus Dominus Jannottus de Maremonte
cum aliis et Captus Dominus Rogerius de Maremonte,
et missus Neritonum.
Dominus Princeps Raymundus posuit Campum in Galeto,
et fuit scaramuzatum cum nostris, et Captus Joannutius
de Cotignano, et liberatus, ac per plures dies fuit
scaramuzatum cum nostris et capti ex utraque parte.
Anno Eodem 8. May Rex Ladislaus applicuit Tarentum
cum exercitu in pertinentiis Tarenti ubi castrametatum est
die 9. cum tota sua gente fuit ante Tarentum in S. Margarita,
et ibi principavit Dominus Raymundus, et ivit et
attendavit apud Petrolisum, et dictum fuit publice quod
comes Materae rebellaverat per se seu procuratorem cum
homagium fecerat Ladislao: fuit interfectus quidam catalanus
balistarius eo die fuit posita Galea in Mari; sed quatuor
Galeae et brigantini semper peterunt ad postum. Rex
ore proprio propalavit homagium Domini comitis et conquestus
de ejus fraude malitia et proditione projecit plures
ictus bombardarum intra Urbem, et ponderatus lapis projectus
in bombarda magna, et ponderavit Rex 64. et plures
ictus proiecti in S. Andraea de Armenis, venerunt tres
magnae Naves Domino Regi. Die 4. Martii intus castrum
fuit mortuus Dominus Casertae comes, Magnus comestabulus.
Rex Ladislaus removit castra de Muro veteri, ivit
in partibus Divi Georgii.
Dux Venusi dimisso Ludovico adhesit Regi Ladislao in
pertinentiis Scanzanae. Dum vellent esse ad pugnam, venit
Araldus quod deberet Urbs dari Principi Raymundo
et Ladislaus cum tribus Navibus praecessit.
Die 18. Junii praefatus Raymundus Princeps fuit receptus
apertis Januis. Intravit de mane pro eo comes Nolae
Magister Justitiarius Nepos ipsius et castrum non intravit.
Die 20. intravit castrum solutis Prothontino VI. M.

Torna all'inizio