quid – post vestre commissionis edictum et litis, etiam per citationis
exordium, a delegato vestro procedentis, initium – intuitum gravitatis
vestre fefellerit, quidve – nisi «sic volo», «sic iubeo» – adversus me ritum
iudicii vestri, non minus subito quam mirabiliter, alterarit. Sub examine
providentie vestre, acceptionem, si dici liceat, invenio personarum. Profecto,
ut cum subiectionis more vos alloquar, ne putetis adeo me sub rerum
huiusmodi seu verborum palliatione desipere, quin sciam rectilineas, licet
non geometra, distinguere ac diiudicare, quandoque non astrologus, parallelos,
quantumlibet ego mihi vices illius censoris elegerim et in illius foro
consenserim experiri, quem adversarium rite mihi quodammodo rerum
qualitas offerebat. Sed nec hoc utique debuit credenti mihi iuris implicare
dispendium, cum, apud bonos mores, fore soleat in favoris acquisitione
devotio, et iudex equus etiam contra se subditos in iudicio patiatur. Aliter
etenim tam poli quam gentium iura languescerent, et leges, quod absit,
nugatoris inconveniens annotarent. Igitur dum, quia credidi, aperte ledor
in iuris iniuriam et quam verba promittentia iustum et commune iudicium
consequitur; conculcor sub ficta nova specie ferarum; nec audiri
mereor, multis calumpniis lacessitus illius super hiis. Suo tempore, contra
calumpniosos meos, in inferiorum iudicum fabricam – qui, dum debent,
spernunt pondus et pondus advertere ac mensuram negligunt et mensuram
– laxato silentio, forum experiar tribunalis, a quo, non sine multorum
murmure, recti mensura replebitur et colla labentium in obliquum
equi iudicii pondere conterentur. Amen dico vobis, potuit, si placuisset
affectui, in se saltem sub dierum tanto compendio vestra subsistere fortitudo,
ut iustitia frueretur sibi dato principio et ego laudare possem –
minus forte sapiens, quod non laudo – qui a vobis etiam gratie latitudinem
expectabam.
|
|