Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 266


quando ad productionem alicuius effectus requiritur aliquid,
si illud sit imperfectum oportet effectum imperfectum
esse. ut si ad calefactionem requiritur calidum, si
illud sit imperfecte calidum, sequiter quod imperfecte
calefaciat. Sic etiam quia ad hoc quod aliquid calefaciat,
requiritur quod sit dispositum ad susceptionem caloris;
si aliquid sit imperfecte dispositum ad huiusmodi susceptionem,
sequitur quod imperfecte calorem suscipiat.
Quare si coniunctio uxoris et viri requiritur ad productionem
prolis, si vir vel uxor sit in aetate nimis iuvenili,
quia corpora eorum imperfecta sunt et non pervenerunt
ad debitum complementum, si ex tali coniunctione nascantur
pueri, sequitur quod producantur imperfecti et
debiles corpore. quare quantum ad corpora ex coniunctione
nimis iuvenili, consurgit laesio filiorum: sic ex tali
coniunctione laeduntur filii non solum quantum ad corpus,
sed etiam quantum ad animam: quia cum anima
sequitur complexiones corporis (nam cum aliquis non
est bene proportionatus in corpore, non est bonae complexionis)
impeditur anima ne possit bene speculari, et
ne possit libere exequi actiones suas. nascentes ergo ex
tali coniugio non solum sunt imperfecti corpore, sed etiam
mente. Decet ergo omnes cives non uti coniugio in
aetate nimis iuvenili; hoc tamen tanto magis decet reges
et principes, quanto ipsi plus debent esse soliti, ut
eorum filii sint formosi et elegantes corpore, et industres
mente. Dato ergo quod contingat eos uxorem ducere in
aetate nimis iuvenili, non tamen debent uti coniugio nisi
in aetate debita. Secunda via ad investigandum hoc idem,
sumitur ex intemperantia mulierum. Nam si in aetate
valde iuvenili uxores suis viris copulentur, non solum filii
inde laeduntur, sed etiam ipsae uxores efficiuntur intemperantae
et lascivae: quia quaelibet persona nimis desiderat
aliquid, et nimio ardore concupiscit ipsum, si ex
nimia iuventute sit assueta ad illud. Unde et 7. Politic.

Torna all'inizio