Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 860


Praeterea, in operibus veritatis non est credendum aliquid false et praestigiose
factum. Sed si illa claritas non fuisset vera, fuisset quoddam praestigium illudens
oculos. Ergo nullo modo hoc dicendum est.
Praeterea, super illud Luc. 9: «Faciamus hic tria tabernacula», dicit Glossa,
quod Moyses et Elias fuerunt testes de caelo. Sed non fuissent veri testes, nisi
ibi vere fuissent. Ergo ibi vere fuerunt, et sic vere ibi claritas fuit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod claritas illa fuit sensibilis, secundum veritatem in
corpore Christi existens, ad ostensionem claritatis quam promiserat in sanctis
post resurrectionem futuram, dicens: «Fulgebunt iusti tamquam sol in regno
patris eorum»; Matth. 13, 43.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod figura dupliciter dicitur. Uno modo dicitur
qualitas resultans ex terminatione quantitatis; et sic non dicitur Christus transfiguratus,
quia eadem lineamenta corporis in ipso erant. Et quia figura alicuius
rei signum ipsius ponitur, sicut patet de imaginibus, quae praecipue fiunt secundum
repraesentationem figurae; inde translatum est nomen figurae ut ponatur
pro quodlibet signo, quod instituitur ad aliquid significandum, secundum assimilationem
ad aliud. Hoc autem potest fieri et de eo quod est in rei veritate, sicut
una res est imago vel figura alterius, et de eo quod est in imaginatione tantum.
Dicitur autem Christus figuratus quia claritatem sibi veraciter inhaerentem
assumpsit ad tempus, in figuram futurae claritatis quae erit in sanctis.
Ad secundum dicendum, quod Beda dicit imaginarium non quod est tantum in
imaginatione, sed quod est imago et figura alterius.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens id quod est in se opacum in
intrinsecis, habere claritatem in superficie, vel extensione, sicut aes politum;
vel ex aliquo extrinseco superinducto, sicut ex reverberatione solis, vel alicuius
huiusmodi: et sic fuit claritas in Christo, non quidem superinducta ex aliquo
corpore superlucenti, sed miraculose ab ipso Deo.
Ad quartum dicendum, quod claritas illa erat similis gloriosi corporis claritati,
quae visum non corrumpit, sed demulcet. Unde Apoc. 21, comparatur claritati
iaspidis, quae visum demulcet, et delectat. Et hoc quidem contingit, quia est
alterius generis quam ista claritas naturalis: provenit enim ex claritate spirituali
animae, quae quidem non corrumpit proportionem oculi ad vim animae,
sed magis confortat. Unde hoc quod dicit Hieronymus, quod Deus non posset in
hac vita tam clarum quid facere, intelligendum est ideo dictum esse, quia claritas
huius vitae, scilicet naturalis, non est proportionabilis claritati patriae, sed
alterius generis existens.

Torna all'inizio