Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1058


ipse tamen in Domino confisus adire Soldanum nec cum evidenti
periculo verebatur. Unde et multis gravibusque verberibus et iniuriis,
antequam perveniret, affectus, tandem ipsius Soldani conspectu
personaliter est potitus. Sed narratui longum foret, in quanta mentis
constantia coram illo perstiterit, quantaque facundia fidei christianae
oblatrantium verba retuderit. Soldanus vero cum ingenti
illum honore suscepit, pluraque sibi et pretiosa valde donaria protulit.
Quae sancto Dei veluti quasdam immunditias vilipendente, ipse
Soldanus tamquam de viro cunctis dissimili magis obstupuit, et illius
eo diligentius verbis intendit. Sed nimirum in his omnibus suum
vir beatus desiderium non implevit
; cui mirabilius in singularis
gratiae praerogativam gerenda suorum Dominus insignia stigmatum
reservavit.
Caput VIII - Quomodo volucribus praedicavit; et qualiter bruta
sibi animalia obediebant et ad ipsum secure confugiebant;
et de aqua in vinum sibi conversa.

37 Beatus Franciscus, vir columbina simplicitate plenissimus,
dum more solito quadam vice per vallem Spoletanam transitum faceret,

Torna all'inizio