Quod usura est simpliciter detestabilis, et quod
eam decet reges, et principes prohibere.
Cap. XI.
Quarta species pecuniativae, quam Philosophus appellat
tachos, sicut duplici nomine nominatur, sic duplici
via investigare possumus eam detestabilem esse.
Vocatur enim primo denariorum partus, ex quo nomine
arguit Philosophus I. Polit. eam contra naturam esse. Nam
parere, et generare, et multiplicari in seipsis, est proprium
naturalibus, et est contra naturam artificialium. Scrinia
enim et arcae quia sunt artificialia, quantumcunque simul
existant, nunquam se ipsas multiplicant. Animalia vero
quia sunt res naturales, simul manentia generant, et pariunt,
et se ipsa auget. Volens igitur denarios ipsos se ipsis
multiplicari, ut quod decem post lapsum temporis fiant
viginti, vult quod artificialia seipsa multiplicent: et quia
hoc est contra naturam artificialium, cum denarius sit quid
artificiale, bene dictum est quod dicitur I. Poli. usuram esse
quid detestabile et contra naturam. Secundo huiusmodi
pecuniativam possumus ostendere detestabilem esse ex
alio nomine quo nominatur, ut quia dicitur usura, quod
quasi idem est quod rapina usus. In usura enim usus rapitur
et usurpatur, vel idem venditur bis, vel venditur ibi
usus qui non est suus. Ad cuius evidentiam sciendum,
quod licet aliud sit res. aliud usus rei, ut aliud est domus,
et aliud inhabitare ipsam: in aliquibus tamen nunquam
concessio usus separari potest a concessione substantiae.
in quibuscunque igitur potest concedi usus rei absque
eo quod concedatur eius substantia, potest inde accipi
pensio, dato quod res illa in nullo deterioraretur. Sed si
non potest concedi usus absque concessione substantiae,
quantum ad talem usum non est pensio aliqua accipienda;
|
|