De rege Anglie, qui fuit pater Odoardi, et de quodam ioculatore qui eum
truffatorie commendavit, quem suspendi precepit.
Iste rex fuit pater Odoardi regis Anglie, et reputabatur simplex
homo. Unde, cum quadam die discumberet cum militibus
suis, dixit quidam ioculator audientibus omnibus: «Audite,
audite! Rex noster similis est Domino Iesu Christo». Audiens
hoc rex gavisus est valde, quia tanto Domino similis dicebatur.
Tunc cepit instare quod ioculator diceret in quibus similis esset
Christo. Et Gallice loquebatur tam rex quam ioculator, et bene
sonabant in vulgari Gallico verba eorum. Tunc ioculator dixit:
«De Domino Iesu Christo dicitur quod ita sapiens fuit in instanti
conceptionis sue, sicut quando fuit XXX annorum. Simili modo
rex noster ita sapiens est modo, sicut quando puerulus erat».
Audiens hec rex turbatus est valde et precepit astantibus ut ioculatorem
ad suspendium ducerent. Cumque seorsum essent cum
eo, nichil mali fecerunt ei, sed ligaverunt funem ad collum eius et
supposuerunt se elevando ipsum a terra aliquantulum et ludendo
cum ipso. Et dixerunt ei: «Discende a partibus istis quousque
regis ira quiescat, ne super te et super nos, qui pepercimus tibi,
indignatio eius deseviat». Tunc reversi famuli regis dixerunt
quod preceptum eius bene impleverant.
De curialitate fratris Iohannis de Parma, et quomodo se pauperculis fratribus
conformabat, et quomodo quantum ad cibum omnia volebat esse
communia.
Porro cum frater Iohannes de Parma lector Neapolitanus
existeret, antequam esset generalis minister, et transiret per
Bononiam et discumberet in forestaria quadam die cum socio
et forensibus aliis, supervenerunt aliqui fratres et violenter elevaverunt
eum a mensa, ut ad comedendum ad infirmitorium
ducerent. Videns autem ipse quia socius remanebat nec invitabatur
ab eis, reversus est ad socium dicens: «Non comedam alicubi
nisi cum socio meo». Et reputata fuit ex parte invitantium
|
|