Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 145

libro IV


erit narrationis principio necessarium sed sicut exordium liberum
est a salutationis clausula que precessit, ita narratio tunc
est libera, nulli signo illationis obnoxia. (3) Habent enim se narratio
et exordium ad similitudinem antecedentis et consequentis,
quia illa duo quandoque divisim accipiuntur, ut: 'Sor.
est homo. Ergo Sor. est animal', (4) quandoque coniunctim, precedente
coniunctione, ut: 'Si Sor. est homo, Sor. est animal'. Idem
in exordio et narratione contingit.
32. (1) QUANDO SIT MELIUS EXORDIUM PER SE PONERE QUAM
CUM ALIA PARTE.
(2) Quod si queratur utrum sit melius exordium eum narratione
miscere, ita distinguo: si multa vel magna dicturi sumus
et epistola debet longius prorogari divisim est exordium a narratione
ponendum; (3) si autem res non est ardua nec multa
nec magna sunt in narratione dicenda, pulcrum videtur exordium
in ipso narrationis debere limine prelibari.
33. (1) QUOMODO SINT MULTA NARRANDA.
(2) Si duo vel plura sunt in narratione dicenda, signis tunc
utimur additivis, ut 'preterea', 'insuper', 'ad hoc', 'necnon', et
'quoque', (3) hoc diligenter cognito et servato: quod semper digniora
et principaliora primo dicantur et alia subsequantur.

Torna all'inizio