Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 166


Quedam Apulie ciuitates, silicet Ciuitate, Alarinum, Sanctus Seuerus, Casale nouum et
Fogia ueniunt ad mandatum Imperatoris, que sibi antea rebelles extiterant et redeunt ad
mercedem suam.
Mense Aprilis duces predicti cum Regino archiepiscopo ac magistro domus Teutonicorum
redeuntes a papa cum tractatu et forma concordie, in Apuliam ad Cesarem uadunt,
ubi cum eo apud Fogiam pascha Domini celebrant.
Decimo die mensis eiusdem, Philippus de Citro comestabulus Capue magister est operis
Sancti Germani per Cesarem institutus, et litteras imperiales ad homines terre ipsius et
ad alios homines de terra monasterii detulit et mandatum quatenus super facto munitionis
terre Sancti Germani sibi intendere et respondere deberent in faciendis muris ubi opus
esset turribus et fossatis; exceptis hominibus Sancti Angeli Theodici, quod castrum muniri
precipit Imperator.
Gregorius papa in die sancto Iovis Raynaldum dictum ducem Spoleti excommunicat,
et Bertholdum fratrem eius.
Stephanus de Anglone Terre Laboris iustitiarius, Imperatore mandante, utramque Insulam
filiorum Petri et Solaratam, Castelluccium et Pastinam recipit, et custodiri facit ad
opus Imperatoris Broccum et Pesclum Soldulum destrui et euerti fecit, illorum cogens incolas
ad loca alia demigrare, muros euertens Pastine, nec non turres ipsius et predictam Insulam
similiter, tamque ipsam Insulam quam castrum Pastine igne combussit.
Dux Austrie, Lympuldus nomine, cum patriarcha Aquilegensi et aliis supradictis ab
Imperatore de Apulia rediens, et ad papam uadens cum eis, ad Landulfum Casinensem abbatem
et conventum eiusdem ex parte Imperatoris litteras detulit in hac forma:
Fre[dericus] et cetera uenerabili abbati Casinensi, et conuentui eiusdem et cetera. Ecce quod
ad supplicationem dilecti principis nostri ducis Austrie, et Stirie, ac uenerabilis magistri
domus Alamannorum deuoti nostri, recepimus uos de habundantia pietatis nostre in gratiam
magestatis nostre, omnem offensam, quam contra nostram excellentiam pro presenti discordia
inter nos et dominum papam habita a principio dissentionis usque in hodiernum diem decimum
octauum Aprilis iii a indictione uisi estis commisisse, penitus relinquentes. Ceterum ea que
uobis predictus dux et magister Teutonicorum retulerint ex parte culminis nostri, indubitanter
credatis. Datum Fogie, et cetera.

Eodem mense Aprilis in Grecorum imperio factum est prelium inter Grecos, in quo
Commiano captus est, et utroque lumine orbatus.
Mense Madii Alamannie principes a papa ad Cesarem redeunt, relicto Regino archiepiscopo,
cum quo Sabinensis episcopus et Thomas Sancte Sabine cardinalis pro absolutione
Imperatoris in Regnum ueniunt. Et premittentes ad ipsum Imperatorem magistrum domus
Alamannorum, qui uenisse cardinales annuntiat, ipsumque Imperatorem ut ueniat uersus
Capuam accelerare debeat, cardinales ipsi cum regni prelatis, qui a facie Imperatoris fugerant,

Torna all'inizio