Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 590


rogatur ab universis ordinibus, quo adhibita discretione
tales secundum deum eligat pontifices, quorum doctrina
revocetur ad salutem languidus orbis evulsis ab ęcclesia
pestilentię morbis. Iussu vero regis omnes surrexerunt atque
sacras lętanias cum effusione lacrimarum decantaverunt.
Deinde Bavembergensem episcopum accepit rex potenti dextra,
quem fecit sedere in apostolica horchestra. Eo quidam
salutato, sicut mos est, ab omnibus soluta est synodus. Die
autem natalis domini papa consecratur, per cuius manum rex
HEINRICUS oleo spiritus sancti perhunctus ad imperium
sublimatur. Vocatus est enim ipse papa Clemens et merito;
fuit quippe bonus et benignus, placens deo et hominibus.
Hunc consequutus est Brixanorum presul, litterarum scientia
dives; sed tantum tres et viginti vixit in urbe dies. Post quem
ab eodem imperatore ordinatus est domnus Leo, de quo superfluum
videtur aliquid narrare, quia in ęcclesia sancti Petri habet
suum altare. Dormiente preterea domno Leone in somno
pacis venerunt ad imperatoris curiam tres monachi quasi de
Roma (cum non essent de Roma, nam primus eorum erat de
Tuscana, alter de Burgundia, tercius de Apulia, et dicebatur unus
Aldeprandus, secundus Umbertus, ultimus Bonefacius
et simulabant se fungi legatione pro futuri pastoris electione.

Torna all'inizio