Quod frater Iohannes de Parma satisfecit universitati Parisiensium magistrorum
atque scolarium et sedavit litigium quod cum religiosis habebant
occasione magistri Guillielmi de Sancto Amore.
Item cum magister Guillielmus de Sancto Amore provocasset
universitatem Parisiensem contra Ordinem fratrum Minorum
et Predicatorum, frater Iohannes de Parma, generalis existens,
congregata universitate, predicavit tam scolaribus quam
magistris. Et facto eis sermone pulcherrimo, utili et devoto, in
fine protulit verba talia, tale ponendo exemplum: «Quidam
magnus rex, dives et potens, in viridario suo quamdam nobilem
plantam plantavit, quam multi evellere sunt conati; sed rex
diligenti clausura suum viridarium custodivit, ita quod aper de
silva plantam exterminare non potuit; et ideo non fuit evulsa.
Rex iste magnus est celestis agricola, viridarium suum Ecclesia
est vel religio beati Francisci. Plantam accepit a vobis, quia vos
estis magistri nostri et domini nostri, et a vobis didicimus, et
die noctuque beneficia vobis impendimus et parati sumus impendere,
tam orando pro vobis, quam predicando et utilitatem animarum
vestrarum plenarie faciendo. Quocirca, si vultis plantam
vestram evellere, bene potestis, nisi dumtaxat ille se opponat,
qui dicit: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus celestis
eradicabitur. Ergo per consequens, quam pater celestis plantavit,
eradicari non poterit. Verumtamen scitote quia non est
bona vindicta, qua quis contra se et de semet ipso ulciscitur, nisi
forte hoc pro peccatis suis faciat, ut ex hoc placet iram divinam
et magis diligatur a Deo, iuxta illud Apostoli I ad Cor. XI: Si
nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. Dum iudicamur
autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
Hinc est quod Gamaliel legis doctor et Pauli magister principibus
sacerdotum, scribis et Phariseis in concilio congregatis pro apostolis
defendendis tale legitur dedisse consilium, Act. V: Discedite
ab hominibus istis et sinite illos, quoniam, si est ex hominibus
consilium hoc aut opus, dissolvetur. Si vero ex Deo est, non poteritis
dissolvere eos, ne forte Deo repugnare inveniamini». Et
addidit frater Iohannes: «Ego sum generalis minister Ordinis
|
|