Guido Faba: Dictamina rhetorica

83


vota successus properos cum salute. Cum violentia mihi
fiat pro meritis peccatorum, ut ad navem gubernandam recedam
qui remum ducere nondum novi; si vobis placeret, de
meis scholis vestre prudentie libenter gratiam facerem et honorem.
Verum quia hec dilationem non capiunt, in presenti
mihi curetis exponere vestre beneplacitum voluntatis, ante
quam alii quod offero derelinquam; scientes quod Padue
multitudinem hebebitis auditorum, ubi loci viget amenitas
et venalium magna copia reperitur.
CLXIIII.
Responsiva ad predictam.
Gaudemus in Domino, et in potentia virtutis eius sicut
possumus gloriamur eo, quod vestrarum nos docuit series litterarum,
quod, divina prudentia dispensante, vestra persona
nuper electa fuerat et vocata ad officium regiminis pastoralis.
Cui devotione plurima supplicamus, ut sic digne vos faciat
preesse commissis ovibus et prodesse, quod stolam glorie et
coronam immarcescibilem acquiratis. Super eo vero quod ad
scholas vestras recipiendas nos amicabiliter invitastis, actione
vobis exhibita gratiarum, de nostrorum amicorum consilio
respondemus, quod nec congruum videtur vel utile reputatur
ut debeam panem sumere filiorum et alienis discipulis
ministrare.
CLXV.
De converso ad conversum.
Fratri dilecto et amico speciali D. converso Sancti Proculi,
B. conversus Sancti Stephani salutem et per bonum obedientie
ad premium celestis magnificentie pervenire. Visitavit
vos Dominus in persona, ut filium quem diligit dimitteret

Torna all'inizio