Prologus ad scolares incipit:
Quoniam immodice non immerito compellor, socii karissimi, quod pro me convenire voluistis, vobis innumeras grates et digna preconia referre et me unicuique de fidelibus fidelissimum semper exibere, quapropter vestram solitam mihi amice largiri gratiam et per veram audientiam qualiscumque a vobis quies preberi humiliter ardenterque deposco. Clerici est contradictio unius et eiusdem et cetera; ad hoc compellor imperitus, licet in cetu vestro docentis officium sumere. Cum dilectio multorum hoc iusserit, verumtamen una adest ratio non tacendi: inde nascitur difficultas fandi, presertim cum inter florentes studio ac alumpnos phylosophie minus indoctus sufficienter loquar et eiusdem scientie sermo sit futurus, qui pre ceteris quodam dignitatis privilegio fulget ac rutilat. Ipsa quidem diversa tolerat, secunda participat et divisa conglutinat ; ipsa quidem, ut multi [quidem] vero noverunt, pauperes ditat, humiles sublimat et, quod nichil est dulcius, munus amicitie acquirit et conservat. Ipsa profecto quod simus nos scire affirmat et quod nescimus nos scire insinuat et que plures deficientes in auctores facere suscitat. Unde quidem dominus sapiens: «quid enim prodest si flumina multa petantur, pisces vero numquam legantur, quid si multa ligna parantur, hedificia nulla reddantur»? Sic enim nihil prodest scolas passim percurrere, tot auctores revolvere, dialectice professionis amenitate nulla florere. His de causis est mihi parcendum si dapes tante scientie ut cunas peregrinis, vel urbanis <et> rusticis vel divitibus <et> pauperibus vel scientibus <et> inscientibus ministrare temptavero. Sed quia in amena prata flagrantium florum sepe spinis circum rosa vallata redolet et fructus hodoris exhibet, ideo non insolitus gerere arma, docentis officium ammodo assumam et loycus dulcia fercula volentibus tribuam. Series diffinitionis que super posui satis est succinta, sed posterius iudicet unde si placet reservetur.
Prologus <explicit>. Liber Sapientie collectus incipit
I) Te laudat probitas, equitas commendat, modificat temperantia et vera caritas semper extollit; vere in hoc mundo vita est quam humores tumidant, extrenuant dolores, ardores consumant morbidant acres, hesce inflant, macerant ieiunia, consumunt tristitie, sollicitudo coartat, hebetat securitas, divitie iactant, deicet paupertas, iuventus extollit, incurvat senectus, sospitas effert, frangit infirmitas, et his omnibus modis mors nocitiva submirat.
II) De multiplici commendatione
Notandum est quod quandoque laudantur homines in litteris, quandoque vituperantur. Laudantur autem tribus modis, secundum animam, secundum corpus, secundum utrumque, ac totidem modis vituperantur. Laudantur autem sic.
II, 1) Secundum animam: Homo doctus, sapiens, prudens, doctissimus, peritissimus et cetera.
II, 2) Secundum corpus sic: strenus, illustris, fortis, bellator et cetera.
II, 3) Secundum utrumque sic: humilis, clarus, lucidus vel que ad laudem sic aptanda sunt.
III) Laudes que ad maiores pertinent
Hic est homo sapientia illustris, castitate mundus, caritate fervidus, modestia sobrius, honestate preditus, humilitate perlucidus, discretione compatiens, constantia magnanimus, concordia unanimis, sollicitus ad audiendum seu retinendum, promptus ad egregie loquendum, gratus obsequio, dulcis servitio, mente canus, discretione senex, angelicus facie, fulgidus vultu, gravis stando, planus incessu, urbanus, curialis fere omnibus artibus.
IV) De solemni et festiva laude
Litterali fulgore sollemnis vel preclarus, totis vitiis evacuatus, in omnibus onestissime decoratus, caritate quadrifida flammeus, bifida castitate candidus, humilitate non ficta protectus, frequens in lectione, frequentior in ordine, frequentissimus in exortatione, abstinentie virtute mirabilis, mansuetudinis lenitate fere inequabilis, benignitate moderatus, tepidus, affabilis, iustis meracissimum mel, iniustis vero amarissimum fel, pauperibus et egestuosis munificus adeo ut vix dici vel scribi, vix dictum vel scriptum valet credulitate admitti.
V) De prima et commoda laude alicuius
Homo qui pro pietate, qui iustitia, qui fortitudine, qui prudentia, qui denique omnium virtutum nitore fulgebat, sub sole radiabat beatitudine, cui sapientia soror, amica prudentia, mater modestia, educatrix iustitia, quem prudentia peperit, modestia conceperit , iustitia conceperit, iustitia educaverit ad estremum iustitia universarum radiis fulgoribus, qui virtutum et omnibus interioris hominis ornamentis pollens.
Vir ille eximia dona virtutis perceperat, magnis muneribus exaltatus, studio castitatis mundus, abstinentie labore validus, doctrine dapibus refectus, pietatis gratia benignus, stabilis in fide, humilis in timore, ad omnem tollerantiam fortis, ad sustinendam iniuram mitis, ad faciendam misericordiam facilis, fraterna pietate concors atque unanimis.
VI) De laudibus ecclesiasticarum presentium
Flos ecclesiastici germinis decus et ornamentum gratie spiritualis, in sermone verax, in iudicio iustus, universa morum honestate preclarus, sanctitatis fulgoribus micantissimus, radiantissimus solis lampade, astris lucidior, micantior luna, sole ipso fulgidior.
VII) De solemni et festiva laude
Homo doctus, sapiens, prudens, doctissimus, sapientissimus, germinis prudentie amantissimus, omnibusque phylosophie fulgoribus radiantibu sapientia venerantissima, camphora prudens ac amantissima, speciosissima et spatiosissima sapientie sedes, philosophie sedes, cathemata philosophie, oblectabilissimum atque suavissimum pulvinar, cervicalque mollificum, sapientie exhuberantissimum promptuarium, armariolum sanctissimum phylosophie.
VIII) De vituperatione personarum quando convenit
Homo amens, homo stultus, homo mire amentie et fatuitatis, et in scientie nulla fretus prudentia, nullo fultus, omni vacuus intelligentia, hic est homo qui violentia invitat, superbia inflat, rapacitas inquietat, crudelitas stimulat, ambitio delectat, libido precipitat, luxuria coinquinat, cupiditate ardet, satis vel magne eloquentie sed parve scientie.
IX) De laudibus episcoporum vel abbatum
Miles Dei beatissime non enim fas est, vel absque vicario Dei; clavigero celi atque aurigae spirituali † atque mirifico pontifici, vel unico patri singulari pastori, spirituali patri et demonio inobediens.
X) Ad vituperium
Superbus avarus, ebriosus, adulter furiosus, fornicator, fur, sacrilegus, ypocrita, simulator, invidiosus, malitiosus, nequitia plenus, immundus, sanguine pollutus, substantiam suam vivendo luxuriose dissipans, filius perditionis, qui seminat inter fratres zizaniam, persecutor xristianorum fidelium. maximus qui elevetur et extollitur et excrescit super omne id quod dicitur, qui colitur deus.
XI) Quales laudes homines exornant
Laudabilis, celebrabilis, magnificabilis, glorificabilis, ammirabilis, mirabilis, laudabilis et cetera. Celebratissimus, glorificabilissimus, celebrer, celebris, celeberrimus, penetrabilis, amplexabilis, peramandus, diligendus, emulandissimus, meracissimus, lepidissimus, melle dulcior favo suavior, sanctus palmus, agnus, magnificus, beatus, felix, beatissimus, felicissimus, gloriosus, permagnus, peraltus, eximius, magnificus, preminentissimus, precellens, precelsus, doctus, peritus, preclarus, persavius, serenus, luculentus, sidereus, ethereus, fulgidus, lucidus, rutilus, fulvus, vibrantissimus, corruscans, cluentissimus, predius. Huius modi adiectiva etsi per se possunt locari in laude. Hoc uniusquisque tamen et nulla alia convenienter possunt poni, cum additamento alicuius efferibilis accidentis, sicut cum additamento bonitatis vel probitatis, vel sanctitatis vel clementie, vel philosophie, vel Fronesis, vel Palladis, vel Minerve, ut si dicam «radiantis fumus bonitatis, peralte, permagne et efferibilis, et alicuius similis, vel titane, vel fulgore, vel splendore, vel radiamine, vel lampade, vel Phebe, vel face».
Illa quoque adiectiva que ad honorem pertinent congruenter dicemus ornatus, faleratus, copertus, illustratus, perlustratus, inlustris, elegans; sed quoniam de eis adiectivis qui ad laudem attingunt quondam tractavimus nunc de hiis qui ad vituperationem pertinent quedam dicamus.
XII) De eis quibus omnes vituperant
Hic igitur sunt: malus, pravus, effrenatus, ferus, perversus, scelestus, reprobus, truculentus, dirus, malignus, improbus, malitiosus, scelerosus, facinorosus, atrox, ferox, trux, nefandissimus, vituperabilis et cetera.
XIII) De eisdem laudibus
Letus, iocundus, ylaris, exultans, refultans, ovans, gratans, gratulans, gestiens gloria, nobilitas, ingenuitas, inclitudo, vernantia, religio, devotio, bonitas, probitas, sanctitas, almitas, almitudo, deitudo, clementia, societas, soliditas, sodalitas, unitas, paternitas, fraternitas, germanitas, filiatio, generatio, herilitas, dominum divinitas, omnipotentia, cunctipotentia, summipotentia.
|
|