legem non habere vim obligandi, nisi sit promulgata.
Nam cum lex sit quoddam mandatum superioris, per
quod ligamur et regulamur in agibilibus nostris: quia superioris
mandatum non ligat nisi pervenerit vel pervenire
potuerit ad notitiam subditorum, ad hoc quod lex habeat
vim obligandi, oportet eam promulgatam esse. Sed
cum alia sit lex naturalis, alia positiva: aliter propalatur
haec, aliter illa. Nam lex naturalis est a deo indita in cordibus
nostris: ideo in quolibet homine haec promulgatur
et propalatur, quando incipit habere rationis usum, per
quam cognoscit quid sequendum et quid fugiendum, secundum
quod haec pertinent ad ius naturale. Sed lex humana
tunc promulgatur, quando exterius profertur, et prolata
in scripto redigitur. Quare cum in legibus, si sint rectae et
iustae et a legibus naturalibus determinatae, consistat salus
regni et civitatis; decet reges et principes non modicum
solicitari quas leges imponant populo cui dominantur.
Et postquam excogitaverunt leges imponendas,
ut huiusmodi leges vim obligandi habeant, debent eas
promulgare, et promulgatas custodire et observaret:
quia secundum Philosophum 4. Politicorum
circa leges duplex cura esse debet:
primo ut leges bene instituantur:
secundo, ut bene custodiantur,
vel (quod idem est) ut
legibus sic institutis
bene obediantur.
|
|