Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 260


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt,
quod Angeli non in gratia, sed in naturalibus tantum creati sunt; et haec opinio
est communior. Alii vero dicunt, Angelos in gratia creatos esse. Harum autem
opinionum quae verior sit, non potest efficaci ratione deprehendi, eo quod
creaturarum principium ex simplici creatoris voluntate dependet, quam ratione
investigare impossibile est; tamen secundum convenientiam ad alia eius opera,
potest una pars alia probabilius sustineri. Illa enim opinio quae ponit Angelos
in naturalibus tantum creatos, consonat illi opinioni quae ponit omnia simul in
materia, non autem per species distinctas creata: quia sicut se habet materia
informis ad formas corporales, ita natura angelica ad gratiam. Illa autem opinio
quae ponit Angelos in gratia creatos, magis consonat illi opinioni quae
ponit omnia in exordio creationis per species distincta: quae opinio mihi magis
placet, absque alterius partis praeiudicio: quia huic positioni, praecipuae
quantum ad gratiam Angelorum, plures sanctorum auctoritates consonare
videntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum,
in illa distinctione operum quae in principio Genesis memorantur, non designatur
successio temporis, sed ordo naturae tantum, secundum quod in via generationis
est imperfectum ante perfectum, et in eodem potentia ante actum; quamvis
actus simpliciter praecedat potentiam.
Ad secundum dicendum, quod dicuntur Angeli non potuisse proficere, non quia
mereri non poterant, sed quia per suam virtutem in gloriam transferri non poterant,
nisi ampliori lumine infuso.
Ad tertium dicendum, quod oportet dicere, Angelos qui peccaverunt, ab aliquo
quod habuerunt, cecidisse, sive in gratia creati fuerint, sive non; saltem ab
innocentia vel rectitudine naturali: et ideo hoc quod dicitur, quod cecidit ab eo
quod nondum receperat, referendum est ad casum a gloria: quod patet ex hoc
quod praemittitur: «Beatae vitae dulcedinem non gustavit» etc..
Ad quartum dicendum, quod sicut in diaphano est aliquid de natura lucis, licet
imperfecte, completur autem quando efficitur lucidum in actu; ita etiam in principio
creationis Angelorum erat in eis aliquid de natura lucis vel gratiae;
vel saltem naturalis intellectus tantum; unde oportet ut per hoc quod dicitur: «Fiat
lux», intelligatur de luce perfecta, quae est gloria, quae non prius bonis infuit

Torna all'inizio