Primo formam aliquam ipsius secundum quod omne movens et agens imprimit
suam similitudinem in motis et patientibus ab eo. Haec autem forma vel est
secundum formam ipsius voluntatis, secundum quod omnes vires motae a
voluntate libertatem ab ea participant; vel est secundum habitum perficientem
voluntatem, qui est caritas; et sic omnes habitus qui sunt in viribus motis a
voluntate perfecta, participant formam caritatis. Haec tamen forma quam a
voluntate vires motae participant, est omnibus communis; unde praeter eam
habitus, qui sunt perfectiones earum, habent speciales formas, secundum quod
congruit potentiae quam perficiunt, per comparationem ad actus et obiecta.
Secundo recipiunt a voluntate consummationem in fine; et sic caritas dicitur finis
aliarum virtutum, inquantum per eam fini ultimo coniunguntur. Quia ergo fides,
ut dictum est, est in intellectu secundum quod movetur a voluntate; ideo per caritatem,
quae est perfectio voluntatis, formatur forma communis sibi et aliis virtutibus;
tamen praeter eam habet formam specialem ex ratione proprii obiecti, et
potentiae in qua est: et similiter consummationem per caritatem recipit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod fides simpliciter caritatem praecedit: quia
velle, quod ad fidem exigitur, sine caritate esse potest: sed fides formata caritatem
sequitur.
Ad secundum dicendum, quod omnes virtutes conveniunt in fine; unde earum
actus non differunt secundum modum illum quem recipiunt ex ordine ad finem,
quem modum dat eis caritas, sed secundum modum quem habent ex natura
potentiae et obiecto proprio; et ideo secundum hanc etiam formam distinguitur
a caritate fides; et secundum hanc non formatur ab ea.
Ad tertium dicendum, quod fides formatur a gratia mediante caritate: quia
inquantum actus fidei est ex caritate, secundum hoc est Deo acceptus.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtutis est facere actum perfectum.
Actus autem potentiae motae ab alia potentia non potest esse perfectus nisi et
superior potentia sit perfecta per habitum, ut non deficiat in dirigendo vel
movendo, et inferior, ut non deficiat in exequendo; sicut patet in actu concupiscibilis,
qui ad hoc quod sit perfectus, requiritur quod concupiscibilis sit perfecta
per habitum temperantiae et ratio per habitum prudentiae: quod si desit prudentia
in ratione, quantumcumque sit dispositio in concupiscibili ad actum temperantiae,
virtutis rationem non habebit, ut dicit Philosophus.
Quia ergo credere est actus intellectus, secundum quod est motus a voluntate;
ad hoc quod iste actus perfectus sit, oportet quod intellectus perfectus sit per
lumen fidei, et voluntas sit perfecta per habitum caritatis; et ideo informis fides
non habet actum perfectum, et ideo non potest esse virtus.
|
|