materiam scientie innitentes verbo Commentatoris super VIII
Methaphisice , qui dicit quod materia dicit ens in potentia, subiectum
vero dicit ens in actu. Unde dicunt quod subiectum
scientie est principale obiectum ipsius, materia vero est obiectum
secundarium.
Sed isti non videntur bene dicere, quia licet dicta distinctio
sit vera in se proprie loquendo tamen interdum subiectum vocatur
ipsa prima materia, iuxta illud Philosophi in I De generatione
« Est autem yle maxime quidem proprium subiectum » .
In proposito etiam pro eodem accipimus materiam et subiectum
secundum quod comuniter loquimur de quatuor causis
alicuius scientie vel alicuius libri. Causam enim materialem vel
materiam scientie nichil aliud accipimus quam subiectum ipsius.
Loquendum autem ut plures, ut dicit Philosophus in II
Topicorum , quod nominationibus quidem res ut plures nuncupandum.
Et sic etiam Boetius in libro De Trinitate subiectum
vocat materiam.
|
|