Nobilitas prohibere fugam conatur, et enses
Exerit. Antistes revocat sed transfuga claudit
Aures, precipiti cursu queritque salutem.
Plus valet ense timor, vox sacri Patris inanis
Nil agit. Inde cohors omnis cum plebe fugatur,
Atque petit Cumas. Valve clauduntur in urbis
Introitu, renuunt profugos admittere cives.
Dum rogat ingressum sibi supplex Otto patere,
Hunc sequitur, foribus reseratis, tota caterva.
In quarn civilis subito furor arsit, et urbe
Cogunt Cumani lassos exire quirites:
Quin alios spoliant, alii ceduntur, in edes
Pars latet, Antistes semotas cessit in Alpes.
Quem quoque nobilitas stimulo concussa doloris
Flebilibus comitata oculis. Consedit in ipso
Zurnigi castro, valles sibi subdere nitens
Ac montes. Populum legit non pluribus armis
Tectum, pars arcum leva, pars missile dextra
Vulgus inerme gerit, caput arta casside pressum
Cingitur ense femur, vix plure pondere ferri
Quis tegitur, cordis tamen omnes robore freti
Diplois at reliquos artus tegit, umbo sinistram
|
|