Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 23


maiestatem esse ornatam talibus virtutibus, detestabile
est ei suam felicitatem in talibus ponere. Secundo
detestabile est Regi, vel principi suam felicitatem ponere
in divitiis, quia hoc facto Tyrannus efficitur. est enim differentia
inter regem et Tyrannum, ut patebit in 3. lib. cum
determinabutur de regimine Regni. nam rex proprie est,
qui intendit bonum Regni, et bonum commune: si autem
intendit bonum proprium, hoc est ex consequenti. Tyrannus
vero econveso, principaliter intendit bonum privatum:
si autem intendit bonum publicum, hoc est ex consequenti,
ut inquantum ex bono communi evenit ei aliquod
bonum proprium. Cum ergo finis maxime diligatur,
ponens suam felicitatem in numismate, principaliter
intendit reservare sibi, et congregare pecuniam. non ergo
est rex, sed Tyrannus, cum non intendat principaliter bonum
publicum, sed privatum. Tertio hoc posito sequitur
quod rex sit populi depraedator. nam finis adeo intense
diligitur, quod quilibet studet omni via, omni modo, quo
potest, consequi finem suum. Ponens igitur suam felicitatem
in divitiis, non erit sibi curae, si opprimat viduas, et
pupillos, si depraedetur Populum et Rem publicam, dum
tamen possit pecuniam congregare, qui enim bene intelligit,
quid importatur nomine finis, non potest eum latere
quemlibet, omni via qua potest, velle consequi suum
finem. est igitur rex Tyrannus, si sic vult esse Dominus,
quod tamen bonum Reipublicae non procuret: sed tunc est
depraedator, quando non solum non procurat bonum,
sed etiam infert malum. Quare si detestabile
est, regem admittere maxima
bona, esse Tyrannum, et depraedatorem
detestabile quoque est
suam felicitatem in divitiis
ponere.

Torna all'inizio