ab Apolline deo suo ut quidquid tangeret aurum fieret.
cum igitur sua petitio fuisset impleta, omnia, que tangebat,
in aurum protinus vertebantur. venit igitur ad mensam et panis
et cetera comestibilia, que tangebat, vertebantur in aurum,
ita quod comedere non valebat. ordinavit igitur quod famuli sui
cibos tangerent et in os suum ponerent; sed cum illos cibos labia
sua tangerent, in aurum protinus vertebantur, et sic fame mortuus
est. quia enim iste aurum nimis ardenter concupivit,
ideo aurum et vitam amisit. eodem modo avari, qui nimis ardenter
aurum concupiscunt, ideo et aurum amittunt et
vitam eternam perdunt. capitula .VIIIe. partis.
Sequitur .VIIIa. pars, in qua ponitur quales debentesse cives et
habitatores civitatum. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo
ostenditur quod ipsi cives debent esse in consulendo discreti et maturi.
in secundo, quod non debent esse vitiis subiecti, sed in
virtutibus exercitati. in tertio, quod debent esse rei publice
çelatores maximi. quod consiliarii civitatum debent esse
sapientes et maturi. [capitulum primum].
|
|