Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 68


oportet ipsum esse docilem, aliorum consiliis
acquiescendo. Possumus enim dicere de rege, quod
dicitur de Magnanimo 4. Ethicorum, quod non decet
ipsum fugere commoventem. Non enim decet regem
in omnibus sequi caput suum, nec inniti semper solertiae
propriae: sed oportet ipsum esse docilem, ut sit habilis ad
capescendam doctrinam aliorum, acquiescendo doctrinis,
et consiliis baronum, seniorum, sapientum, et diligentium
regnum. Patet ergo quod ratione propriae personae
quae est alios dirigens, oportet regem esse solertem,
et docilem. Sed ratione gentis quam dirigit, oportet
ipsum esse expertum, et cautum. Experientia enim
est rerum particularium. prout igitur sunt alia, et alia
particularia, et prout aliquis negociatur circa aliam, et
aliam gentem, sunt alia, et alia exquirenda. oportet igitur
principem respectu gentis cui praeest, esse expertum,
cognoscendo particulares conditiones gentis sibi commissae,
ut possit eam melius in debitum finem dirigere.
Ultimo oportet ipsum esse cautum. nam sicut in speculabilibus
falsa aliquando admiscentur veris, propter
quod creduntur vera, quae non sunt vera, sed apparent
vera: sic in agibilibus mala multotiens admiscentur
bonis, propter quod creduntur
bona, sed non sunt bona, sed
apparent bona. Oportet igitur
regem esse cautum,
respuendo
apparenter
bona, et eligendo bona simpliciter,
ad quae debet dirigere
gentem sibi
commissam.

Torna all'inizio