Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 358


essentia quod non videant et diligant (propter quod dicuntur totum videre et
diligere), ita etiam nihil de modo quo Deus est, remanet ab eis non visum aut
non dilectum; unde totaliter vident et diligunt: quia vident et diligunt totum
quod Deus est.
Similiter etiam si «totaliter» dicat modum diligentis; quia secundum totum
modum suum, scilicet secundum totum suum posse diligent et videbunt, nihil
suae potentiae subtrahentes divinae visioni et dilectioni; et sic Deus intelligitur
diligi ex toto corde.
Si autem «totaliter» dicat modum dilectionis, sic neque totaliter diligent, neque
totaliter videbunt: quia modus dilectionis et visionis, ut dictum est, attenditur in
comparatione diligibilis et visibilis ad diligentem et videntem. Modus autem
quo Deus diligibilis est et visibilis, excedit modum quo homo diligere et videre
potest: quia lux et bonitas eius est infinita: et ideo non totaliter videtur et diligitur
ab aliis, quia non diligitur ita intense et ferventer, nec videtur ita clare, sicut
est diligibilis et visibilis, nisi a seipso; et ita ipse solus se comprehendit amando
et videndo.
ARTICULUS 3
Utrum dilectio qua Deum diligimus, habeat modum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod dilectio qua Deum diligimus, modum habeat. Omne enim finitum
mensuram habet. Sed motus ex mensura causatur, ut dictum est, in 1 lib.,
dist. 3. Cum ergo dilectio qua Deum diligimus, finita sit, oportet quod modum
habeat.
2. Praeterea, sicut dicit Bernardus, caritas in sapientiam proficit. Sed
sapientia habet modum: Rom. 12: «Non plus sapere quam oportet». Ergo dilectio
habet modum.
3. Praeterea, omnis actus virtutis moderatus est: quia quod immoderatum est,
vituperabile est et vitiosum. Sed dilectio qua Deum diligimus, actus est praecipuae
virtutis. Ergo habet modum.
4. Praeterea, omnes actus aliarum virtutum ex caritate fiunt. Si ergo caritas in
suo actu non habet modum, nec aliae virtutes modum habent.
SED CONTRA, Bernardus in lib. De diligendo Deum: «Causa diligendi
Deum, Deus est: modus, sine modo diligere».
Praeterea, dilectio mensuranda est ad diligibile. Sed divina bonitas est immensa.
Ergo dilectio ipsius non habet modum.

Torna all'inizio