SED CONTRA, Luc. 10, 43: «Maria optimam partem elegit». Glossa: «Contemplativa
hic incipit, et in caelesti patria perficitur; activa autem cum corpore
deficit».
Praeterea, Philosophus in 10 Ethic. dicit, quod contemplativa vita
diuturnior est quam activa.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est ratio boni.
Aliquid enim dicitur bonum, quod propter seipsum est desiderandum: et sic vita
contemplativa simpliciter melior est quam activa, inquantum magis assimilatur
illi vitae ad quam per activam et contemplativam nitimur pervenire; unde et
contemplativa est finis activae, et fini ultimo vicinior. Aliquid vero dicitur
bonum quasi propter aliud eligendum; et in hac via vita activa praeeminet contemplativae.
Vita enim contemplativa non ordinatur ad aliquid aliud in ipso in
quo est: quia vita aeterna non est nisi quaedam consummatio contemplativae
vitae, quae per vitam contemplativam in praesenti quodammodo praelibatur:
unde non restat quod ordinetur ad aliud, nisi secundum quod bonum unius
hominis ordinatur ad bonum multorum, ad quod propinquius se habet vita activa
quam contemplativa.
Unde activa quantum ad hanc partem quae saluti proximorum studet, est utilior
quam contemplativa; sed contemplativa est dignior: quia dignitas significat
bonitatem alicuius propter seipsum, utilitas vero propter aliud. Sed vita activa
quae non ad alium, sed ad seipsum tantum ordinatur, neque dignior neque utilior
est quam contemplativa, immo comparatur ad contemplativam sicut utile
ad id ad quod est utile.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod vita contemplativa propter activam intermittitur
ad tempus, non simpliciter; seu ratione utilitatis, non ratione dignitatis.
Ad secundum dicendum, quod sicut bonum unius consistit in actione et contemplatione;
ita et bonum multitudinis, secundum quod contingit multitudinem contemplationi
vacare. Sed ad bonum multitudinis pervenitur per regimen activae
vitae: unde ex hoc non probatur quod activa sit dignior, sed utilior.
Ad tertium dicendum, quod politica, ut dicit Philosophus in 6 Ethic.,
non praecipit sapientiae, et aliis quae ad vitam contemplativam pertinent,
sed imperat quaedam propter ipsa; sicut etiam imperat quaedam propter
Deum, cui praecipit sic vel sic cultum exhiberi.
Ad quartum dicendum, quod intelligendum est ratione utilitatis in alterum
provenientis.
|
|