QUAESTIO 1
Et prima pars cum praecedentibus est praesentis lectionis; circa quam duo
quaeruntur. Primo de libero arbitrio. Secundo de virtutibus libero arbitrio
annexis.
Circa primum quatuor quaeruntur: 1. Utrum liberum arbitrium sit potentia vel
habitus; 2. Si est potentia, utrum sit una; 3. Si est una, utrum sit distincta a
ratione et voluntate; 4. Utrum homo in primo statu per liberum arbitrium peccato
resistere potuit.
ARTICULUS 1
Utrum liberum arbitrium sit habitus
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod liberum arbitrium sit habitus. Primo per hoc quod dicit
Bernardus, quod liberum arbitrium est habitus animi
liber sui; et ita videtur esse habitus et non potentia.
2. Praeterea, potentia non efficitur facilis ad actum nisi ex habitu. Sed liberum
arbitrium dicitur in littera esse facultas voluntatis et rationis. Cum igitur facultas
habilitatem quamdam nominet, videtur quod liberum arbitrium sit habitus.
3. Praeterea, sicut infra dicitur, philosophi definiunt liberum arbitrium liberum
de voluntate iudicium. Iudicium autem non nominat potentiam, sed magis habitum.
Ergo videtur quod non sit potentia.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod homo male utens libero arbitrio
et se perdidit et ipsum. Sed per peccatum nulla potentia naturalis tollitur.
Ergo liberum arbitrium non est potentia, sed habitus.
5. Praeterea, nulla potentia recipit magis et minus. Sed liberum arbitrium
intenditur et remittitur; unde et supra, distinct. 7, dictum est, quod boni Angeli
liberum arbitrium habent tam post confirmationem quam ante. Ergo liberum
arbitrium non est potentia, sed habitus.
SED CONTRA, omnis potentia determinatur per habitum ad aliquid unum vel simpliciter,
sicut per habitum scientiae ad unum, vel ad minus ut magis inhaereat,
sicut opinio. Sed per liberum arbitrium homo aequaliter se habet ad utrumlibet.
Ergo liberum arbitrium non est habitus.
Praeterea, habitus non potest esse subiectum alterius habitus. Sed liberum
arbitrium est subiectum gratiae quae ad ipsum comparatur sicut sessor ad
equum, sicut Augustinus dicit. Ergo liberum arbitrium
non est habitus.
|
|