Sacrę Sedis decreta liberiter violat ». Anteros: « Veteri quidem 
lege habetur, quicumque sacerdotibus non optemperasset 
a aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice 
subiecta contemptum expiabat cruore. nunc vero inobediens 
spirituali adversione truncatur, aut eiectus de Ecclesia rapido 
dęmonum ore decerpitur ». Fabianus papa: Lex loquitur: 
“Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui et dicit 
omnis populus amen”. si enim in rebus secularibus suum 
cuiusque ius et proprius ordo servandus est, quanto magis in 
ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio ! quod 
hac observatione  servabitur si nichil potestati sed totum, equitati 
tribuitur ». Cornelius papa: « Nos vero suscipientes apostolorum 
eorumque successorum iura firmamus. quę si quis 
in vanum duxerit, hostis est animę suę ». Stephanus papa: 
Infames autem esse eas personas dicimus qui christianę legis 
normam abiciunt et statuta ecclesiastica contemnunt, et apostolorum 
atque successorum eorum religiosorumque sanctorum patrum 
institutiones libenter violant ». Dionisius papa: « Infames 
esse censemus qui suam aut christianam pręvaricantur 
legem aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem ». 
Felix papa Paterno coepiscopo: « Tuam, frater, 
monemus prudentiam, ut ordinem sanctę Romanę et apostolicę 
Ecclesię per omnia teneas et violari sanctorum decreta non permittas ». 
Leo papa: « Omnia decretalia constituta tam beatę 
recordationis Innocentii quam omnium decessorum nostrorum 
quę de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, 
ita vestra dilectione custodire debere mandamus, ut 
si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari ». 
synodus Calcidonensis: « Regula sanctorum patrum 
per singula nunc usque concilia statuta proprium robur optinere 
decrevimus, ut si quis sacerdotum contra hęc interdicta 
fecerit, a suo sit officio submovendus ». Gregorius Dominico 
episcopo Cartaginensi:  « De ecclesiasticis privilegiis quod
  |  
  |