regna lucis perpetue introducis! Tu a manibus pauperum		c.92v.b 
scandis in celis ibique hospicium autoribus 
tuis paras. Si vinum egro non acescis, si panis non 
te mucor inquinat, si caro vel piscis non putrescis, 
si vestis nullam contrahis vetustatem, sed recens servaris 
et nova, moxque, cum tuus oblator obierit, ad 
eum multiplicata reverteris. Tu facis de iacentibus 
sub arrium squalore conspicuos. O dives elemosina! 
Tu prebes hereditatem inmarciscibilem picta celestis 
Curie dignitatem. O miranda virtus! Tu peccatorum 
rubiginem purgas. Tu, splendore celestis gracie, illustras 
mentes hominum tenebrosas. Tu Deum facis hominibus 
debitorem. O felix elemosina! Tu, de miseria 
nascens, beatitudinem veram paris. Tu terrenis mercibus 
emis celum. Tu transitoriis eterna permutas. Hanc 
virtutem igitur amplectere, bone // frater, ut tu, qui 			c.93r.a 
nunc Christi pauperibus misereris, a Christo post mundum 
misericordiam consequaris. Non tamen ad pompas 
facias elemosinas, cum dicat Salvator gencium apud 
Matheum quinto: "  Cum facies elemosinam, noli ante te
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |