Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 278


3. Praeterea, quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium, tamen electio
non est nisi possibilium, ut dicitur in 3 Ethic.. Sed electio Angeli fuit de eo
quod desideravit, quia quicumque non peccat per electionem, peccat per infirmitatem
vel ignorantiam, ut potest haberi a Philosopho in 5 Ethic., quale
non fuit peccatum Angeli. Ergo suum desideratum fuit possibile. Sed eum esse
aequalem Deo est impossibile. Ergo non fuit suum desideratum.
4. Praeterea, nullus peccat in desiderio sui finis, quia hoc naturale est. Sed
finis Angeli et cuiuslibet creaturae est assimilari Deo. Ergo videtur quod non
peccavit hoc appetendo.
5. Praeterea, quicumque vult assimilari alicui, convertitur ad illud: nullus enim
vult esse similis ei quem odio habet. Sed Angelus peccando non est conversus,
sed aversus a Deo. Ergo non appetiit similitudinem Dei vel aequalitatem.
SED CONTRA, supra illud Psalm. 68, 5: «Quae non rapui, tunc exsolvebam»,
dicit Glossa, quod Eva sicut diabolus rapere voluit Divinitatem. Ergo videtur
quod diabolus Dei aequalitatem appetiit.
Praeterea, Isa. 14, 13, ex persona Nabuchodonosor in figura diaboli dicitur:
«In caelum ascendam». Non autem potest intelligi de caelo empyreo, quia in
illo creatus fuit. Ergo oportet ut intelligatur de caelo sanctae Trinitatis; et ita
videtur quod aequalitatem divinae celsitudinis appetiit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc triplex est opinio.
Quidam namque simpliciter et absolute concedunt, quod peccatum Angeli fuit
ex hoc quod Deo simpliciter aequalis esse voluit. Nec obstat quod hoc est
impossibile: quia, secundum Augustinum, caeca ambitio semper praesumit plus
quam possit. Sed hoc non videtur conveniens: quia quamvis homo possit plus
desiderare quam possit habere, non tamen plus potest velle quam possit aestimare:
quia intellectum voluntas sequitur, et non excedit. Et praeterea in Angelo
non est ponere passionem quae ex appetitu honoris iudicium intellectus liget,
sicut est in nobis. Et praeterea nullus vult aliquid nunquam quo posito eius
natura non maneret. Si autem Angelus Deo aequalis esset, non esset huius
naturae, sed divinae: et ita suum non esse appeteret.

Torna all'inizio