Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 26

libro I


quatuor sillabarum excedunt numquam in fine locum
audeant possidere.
(7) Observandum est igitur Romanorum dictaminum studiosis
ut, si penultime dictionis in aliqua distinctione penultima
sillaba producatur, ad eandem sequi debeat dictio trisillaba finitiva
cuius penultima sit producta, hoc modo: 'Sine fide nulla
virtus retributionem meretur'. (8) Item provenit ex monosillaba
et bisillaba dictione, ut: 'Iustis omnia cooperantur in bonum'.
(9) Potest ad eandem sequi dictio tetrasillaba finitiva cuius penultima
sit correpta, hoc modo: 'Iusti regnum eterne felicitatis
percipient', (10) vel saltem ex monosillaba et trisillaba fiat idem,
hoc modo: 'Deus in presenti quos flagellat et diligit'. (11) Si
vero penultime dictionis penultima sillaba brevietur, debet
sequi dictio tetrasillaba cuius penultima sit acuta, hoc modo:
'Mali non evadent iudicium ultionis'. (12) Idem potest ex monosillaba
et trissillaba consimili provenire, hoc modo: 'Deus pre
omnibus est amandus'. (13) Idem in duabus bisillabis observatur,

Torna all'inizio