Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 910


illum actum aggeneratur in ipso aliquis habitus; unde tunc caret utroque habitu.
Non est autem inconveniens ut in illo qui habet actum luxuriae, et caret per
hoc habitu mansuetudinis, inveniatur actus eius, non quidem ab ipsa procedens,
sed ei similis, sicut actus virtutum dicuntur qui sunt ad virtutem.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc ipso quod homo pronior est ad peccandum,
non requiruntur tot ad unum peccatum, sicut ad unam virtutem; et ideo non est
necessarium ut qui habet unum peccatum, habeat omnia, sicut qui habet unam
virtutem, habeat omnes. Utrum autem omnia peccata sint paria, quaere in
2 lib., distinct. 42, quaest. 1, art. 5.
ARTICULUS 6
Utrum modus caritatis sit in praecepto
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod modus caritatis sit in praecepto. Sicut enim virtutes connectuntur
sibi invicem in caritate, ita et omnia mandata ad caritatem reducuntur. Sed
virtutes ideo connectuntur sibi in caritate, quia per caritatem formantur. Ergo et
praecepta ad caritatem reducuntur, quia modus caritatis sub praecepto cadit.
2. Praeterea, Deut. 6, 6, dicitur: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua». Et constat quod ibi praecipitur
actus caritatis. Sed ex actu caritatis modificantur opera quae sunt in
praecepto. Ergo praedictus modus est in praecepto.
3. Praeterea, Matth., 19, 17, dicitur: «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata».
Sed nullus potest ad vitam ingredi sine caritate. Ergo modus caritatis est in
praecepto.
4. Praeterea, sicut deformationi opponitur formatio, ita prohibitioni opponitur
praeceptum. Sed deformatio operum cadit sub prohibitione. Ergo formatio,
quae fit per modum caritatis, cadit sub praecepto.
5. Praeterea, per caritatem actus praeceptorum ordinantur in finem debitum.
Sed hoc cadit sub praecepto, ut patet per Apostolum, 1 Corinth. 10, 31:
«Omnia in gloriam Dei facite». Ergo et modus caritatis.
SED CONTRA, nihil cadit sub praecepto nisi quod est in potestate nostra; unde
Hieronymus, anathematizat eos
qui dicunt Deum aliquid impossibile homini praecepisse. Sed habere caritatem
non est in potestate nostra. Ergo modus caritatis non cadit sub praecepto.
Praeterea, quicumque omittit hoc quod est de substantia praecepti, peccat. Sed
aliquis diligens Deum dilectione naturali, vel opera pietatis faciens caritate
carens, hoc ipso non peccat. Ergo modus non cadit sub praecepto.
Praeterea, homo in statu innocentiae, etiam si gratiam non habuit, habebat
unde poterat stare: quod non esset, si modus esset sub praecepto: quia caderet,
si sine modo praecepta servaret. Ergo modus non est in praecepto.

Torna all'inizio