Tertia decima qvaestio
[1] Veniebat amicus de amare et alius amicus ibat ad amare.
Quaeritur, quis amborum propinquior esset ipsi amare.
Solutio: Principium est id, quod se habet ad omnia, in ratione
alicuius prioritatis.
Principium, duratio, amor et aequalitas huic quaestioni respondere
uoluerunt, sed primo principium super hoc dixit ista:
– Sicut in definitione mea continetur, ego sum ens prius ceteris
entibus principiando et ideo sum in amando prius duratione, bonitate,
magnitudine, tempore et cetera. Et quoniam ego sum pars
substantialis substantiae, principiatur amare de amatiuo et amabili,
sub forma et similitudine mei; et amatiuum et amabile, quod
sunt partes substantiales, sunt magis conseruabilia et perseuerantia
per durationem substantialem, quam per durationem accidentalem;
ac amare amici per me magis principiatum est de amatiuo
et amabili eo, quod sum ens substantiale, quam eo, quod sum
ens accidentale. Hoc idem est de fine substantiali et accidentali.
– Ex his ergo rationibus sequitur, quod amicus, ueniens de
amare, propinquior est ad amare, quam amicus tendens ad
amare. Nam amicus, qui uenit de amare, incepit amare in fine
amandi et duratio facit illi durare finem illum, necnon in fine
amoris obtinet amare ipsius amici quietem. Quod siquidem
amare uexatum fuit, cum iuit amatum ipse amicus in potentia et
in habitu; cum autem exiuit in actum, adinuenit quietem, sed finis
amandi amici euntis existit in potentia et habitu tendens ad
suum actum amandi.
– Quare ipse, qui adhuc est in medio tendens ad finem, est minus
propinquus ad amare, quam ipse, qui de fine uenit amandi,
portans secum ipsum amare, quod lucratus est in fine amandi; in
quo scilicet fine durare, principiare et finire faciunt eum perseuerare,
ita quod tempus praeteritum, cum sit accidens, huic resistere
non potest, eo quod in substantia sunt substantiales partes
accidentalibus partibus fortiores, sicut iam significatum est.
[2] Amoris principia sunt amans, amatus, amabilis et amare.
Huic quaestioni respondit etiam duratio, dicens:
– Secundum hanc definitionem principiorum amoris satis apparet
conclusio quaestionis huius. Nam, amicus ueniens de
amore, plus acquisiuit de principiis amoris, quam amicus, qui
uadit ad amare; et ex hoc, quod magis habet de ipsis principiis
in magnitudine, habet quidem necessario de ipsis in me et in bonitate
et cetera, quam ipse amicus tendens ad amare. Verumtamen,
si in amico ueniente de amare abest magnitudo potestatis,
sapientiae et amoris, oportet in eo esse mei absentiam, quare secundum
istam conditionem propinquius est ad amare ipse, qui
uadit amatum, quam qui uenit amatu.
[3] Deinde respondit amor huic quaestioni, dicens:
– Secundum tertiam decimam regulam et duas definitiones
principii, amicus tendens ad amare spem habet in amabili suo,
ut suum amorem ei largiatur et in illo amore suam bonitatem,
magnitudinem, durationem et cetera et per consequens suam iustitiam
et misericordiam. Sed in hac eadem etiam spe fuit amicus
ueniens de amare, cum ibat ad amare; dedit autem amatus
amorem suum amico uenienti de amare, cum omnibus praedictis.
/*
– Quare, si amicus uadens ad amare propinquius esset ad
amare, quam amicus ueniens de amare, dedisset quidem amatus
amorem suum absque perseuerantia bonitatis, magnitudinis et
cetera. Itaque perdidisset amicus amatum suum, habentem amorem,
nec uteretur spe et per consequens perdidisset bonitatem,
magnitudinem et cetera, et amatum suum; et sic amicus ueniens
de amare haberet amorem uacuum amato suo, quod est impossibile.
Quare et cetera...
[4] Quoniam in amoris aequalitate consistunt aequaliter duratio
et principium, non potest amicus indigere amoris et amandi.
Vltimo respondit aequalitas huic quaestioni dicens:
– Sicut significatur in quarta conditione `aeternitatis principii',
ambo praedicti amici possunt aequaliter esse propinqui ad
amare, isto eunte ad amatum sub ratione amabilitatis, et illo ueniente
de amato sub ratione amatiuitatis, existentibus amatiuitate
et amabilitate aequaliter in amato, et influente ipso amato
amabilitatem tendenti ad eum et amatiuitatem uenienti ab ipso.
Et hoc in duratione, principio et in me, ita quod neuter eorum
amoris absentiam habeat et amandi; attamen ille ad amare propinquior
esse potest qui magis intense coaequare potest bonitatem,
magnitudinem et cetera in amare suo, quare super hoc non
licet longioribus sermonibus procedendum.
Qvarta decima qvaestio
[1] – Amor – amicus ait –, responde mihi: Istud amare meum estne
in facto esse uel in fieri uel adhuc faciendum?
Solutio. Medium est ipsum subiectum, per quod finis influit ad
principium et per quod principium refluit ad finem, naturam sapiens
utriusque, ut eorum imago.
Secundum definitionem medii respondit amor amico dicens:
– Amice, si huius amantiae principia naturasque cuiuslibet illorum
consideres et eorum definitiones iuxta processum earum
recolas, percipere quidem potes huius quaestionis solutionem.
Habes enim secundum definitionem medii, quod finis influit ad
principium, uidelicet similitudinem suam cum aliorum similitudinibus
principiorum, quas ab illo sumit; atque principium easdem
cum similitudine sua refluit ad ipsum finem, omnibus illis
similitudinibus per medium ipsius finis et ipsius principii transeuntibus,
tam quam per imaginem utriusque.
– Et fit inde tuum amare, quod scilicet amare, prout est similitudinum
ipsarum imago, factum est per ipsa principia prima et
per ipsamet fit et est per eadem etiam faciendum. Fit autem, per
quanto in influentia et refluentia consistit antedicta, agentibus
principiis inuicem, sub ratione potestatis; factum est uero, per
quanto ipsa influentia iam est actu existens, sub ratione durationis
in bonitate, magnitudine et cetera; sed est faciendum, per
quanto magnitudo in bonitate, potestate et cetera durationis
magnificat ipsum, donec complementum habeat, quod secundum
finem competit illi, sicut omnes partes fini acquiescant, duratione
sustentante ipsum in ceteris principiis, donec ex omnibus
similitudinibus eorum habeat complementum.
– Ipso ergo amare completo, prout in praesenti uita complementum
habere potest, factum est et sic faciendum est. Factum
est quidem, ut principia perfectum opus habeant; fit autem, ut
agendo continuent illud; sed est faciendum, ut agere non cessent.
/*
[2] Amoris medium est ipsum amare, quo se amant amicus et
amatus.
– Amice – dixit amor –, de me sunt amatiuum et amabile, de
quibus procedit amare. Hoc siquidem amare factum est, procedens
de amatiuo et de amabili, existendo medium inter amantem
et amatum, et fit in quanto unumquodque ipsorum principiorum
agit in eo, induens illud similitudinem suam; faciendum est autem
in quanto multiplicabile est, quoniam amicus plus potest
amatum suum diligere, quam diligat ipsum.
– Et hoc secundum bonitatem uel secundum magnitudinem et
cetera, sicut secundum uirtutem plus potest oriri de bonitatis
unitate, in quodam tempore, quam in alio, et in quadam magnitudine,
quam in alia et cetera. Et sicut secundum durationem,
quae magis sustinere potest amare tuum in quodam tempore,
quam in alio, et secundum quoddam principium, quam secundum
aliud, hoc autem faciendum necessario esse oportet, ut
principia a cessatione remoueantur, permanentibus actiuitatibus
et agibilitatibus ac actibus operandi ipsorum principiorum in
quolibet eorundem.
[3] – Amice – dixit amor –, si bene recolis decimam quartam regulam
et eius processum cum duabus definitionibus medii, quoddam
uniuersale formando de istis, et illud particulare, quod a me
quaeris, inuestiges, in eodem poteris utique de facili huius, de
quo dubitas, hic cognitionem habere, sicut si consideres de actione
et passione consolationem esse factam. De actione quidem,
in quanto amatus facit de amico ad placitum; de passione uero,
in hoc, quod amicus habet pro bono quicquid de ipso placet
amato suo. Nam, si amatus auferat ab amico quod dedit, consolatur
amicus in bonitate, magnitudine, uoluntate, potestate, dominio
amati sui et in amore, quem ipse amicus possidet illi, et
beatitudinibus, quas amatus suus largiri potest eidem.
– Vnde licet hoc opus factum sit plus, quam est; fit tamen perseuerando,
et faciendum est perseuerando, per quanto multiplicari
potest aut de qualitate in qualitatem aut de similitudine in
similitudinem aut de habitu in habitum transmutari. Sicut fit de
patre, qui consolatur, cum perdit filium, quodam tempore in alio
tempore; potest etiam consolari perditis aliquibus bonis temporalibus
uel amicis et cetera huiusmodi. Quare consimili modo
considerare potes, amice, de amare tuo, sicut dictum est de consolatione.
/*
[4] Principiauit principium medium amoris in magnitudine, ut
inde principiare magnum et amorosum oriretur.
– Amice – dixit amor –, si hanc primam conditionem `magnitudinis
et principii' consideres, satis manifeste potes solutionem
huius attingere quaestionis. Nam, ex quo principium principiauit
amare in magnitudine, ut ipsum amare procedat inde magnum et
amorosum, oportet ipsum amare factum esse et fieri et faciendum,
ut consequitur finis secundum quod ipsum amare principiatum
est in magnitudine. Nam, alio modo sequi non posset;
quod est quia, cum ipsum amare principiatum est in magnitudine,
magnitudo et principium induunt ipsum similitudines suas,
ita quod in amare est magnificare et principiare, ideoque magnitudo
amandi est ipsum amare factum esse et fieri et faciendum.
Quoniam, nisi ita esset, in ipso quidem amare non essent magnificare
et principiare, nec actio amantis nec passio amabilis,
immo foret ei minoritas istorum principiorum priuatio; itaque
non esset ipsum amare tuum in magnitudine principiatum, quare
non posset esse magnum nec amorosum, sed potius indutum esset
similitudines contrarias principiis indutiuis similitudinum
suarum.
Qvinta decima qvaestio
[1] – Amice – dixit amor –, cum quo ligas amare meum ad tuum
amatum?
Solutio. Finis est id, cui principium acquiescit.
– Amor – ait amicus –, secundum quod continetur in hac definitione
finis, in substantia est finis unum substantialium principiorum,
de quibus substantia constituitur. In hoc etiam fine est
finitiuum et finibile, de quibus finire procedit in alia principia
substantiae, ut in ipso finire sumant similitudinem eius, habentia
complementum et quietem, in eo transiendo per ipsum ad finem,
in quo quiescibile est unumquodque ipsorum principiorum, sicut
patet in te, amor. Acquiescis enim in amare tuo, cum ipsum
indutum est finire de finitiuo et finibili, in amatiuum et amabile
productum.
– Quare, secundum hanc comparationem, ego ligo tuum amare
ad amatum meum, considerando in ipso amato meo et in me
huius Artis amatiuae principia, prout ea in nobis considerari
oportet. Considerando namque bonitatem mei amati et bonitatem,
quam naturaliter mihi dedit, propendo finem cur illum mihi
dedit. Cum etiam considero quomodo bonitas amati mei est amabilis
et quomodo in me proprietas est amatiua, tunc amabilitatem
amati mei et amatiuitatem meam induo finem mei amati et
mei amabili, de quibus oritur seu procedit amare, indutum finire
de finitiuo et finibili productum. Itaque ligo tuum amare, quod
est meum, ad amatum meum cum finire de finitiuo et finibili; et
ad bonitatem ipsius amati ligo bonitatem ipsius amare et ad magnitudinem
amati magnitudinem ipsius amare et cetera; et sic cum
omnibus his ligo amare tuum ad amatum meum.
Valde placens fuit amori haec amici responsio et desiderauit
amatus multos habere tales amatores, quoniam talibus est ualde
dignus.
[2] Finis amoris est ipse, cui amans et amatus acquiescunt.
– Amor – dixit amicus –, sicut amatus est quies amici, ita etiam
e contrario. Ideoque tuus finis, amor, est quies amici et amati, ad
quam quietem ego ligo amare tuum, amor, sic, ut amatus meus
acquiescat, uidelicet placitum habeat se per me amari. Et uincula,
quibus amare tuum ad placitum mei amati et mei uincio, sunt
bonificare, magnificare, durare, posse, intelligere et cetera, quoniam
omnes isti actus sunt amabiles ipsi amare; in quorum amabilitate
ipsummet amare tuum et meum capitur et ligatur a similitudinibus
amati mei, in quantum sunt amabiles ipsi amare; cum
quibus etiam similitudinibus ego meas similitudines alligo, ut
cum ipsis ligatis ego ligem tuum amare ad similitudines mei
amati.
[3] – Amor – amicus ait –, in tertio paragrapho de fine significatur
tuae responsio quaestionis, quoniam contritione et conscientia
ligari potest amare ad amatum. Contritione quidem, considerando
iniurias illatas amato non amando ipsum, prout in magnitudinem
bonitatis, durationis et cetera, conuenit ipsum amari, aut
quod deterius est odiendo ipsum contra finem bonitatis, magnitudinis
et cetera, et amatiui et amabilis et amandi; et quoniam de
his omnibus oritur contritio, dum humanus intellectus utitur fine,
quo est et dat amico conscientiam, qui peccauit aduersus amatum
suum, cum contritione igitur et conscientia ligari potest
amare tuum et meum ad amatum meum. Hoc autem posse ligabile
est ad possificandum cum bonitate, magnitudine, duratione
et cetera conterendi et consciendi.
[4] Cum fine potestatis, differentiae et amoris ligauit amicus
amare suum ad amatum.
Secundum hanc quintam conditionem `potestatis et differentiae'
potes cognoscere tuae quaestionis solutionem. Finis namque
potestatis est possificare per bonitatem, magnitudinem, durationem
et cetera, et finis differentiae est differentiare per easdem,
quemadmodum tuus finis est amare per ipsasmet, scilicet
per bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera. Quocirca
unire cum amare, possificare et differentiare ac applicare totam
istam unionem ad finem amati, est ligari amare cum fine potestatis
et differentiae ad amatum; dissolutio ergo ipsius amare ab
amato fit cum unitur finis potestatis et differentiae cum non fine
amandi bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera.
Sexta decima qvaestio
[1] Ab amatoribus quaerebant amores, utrum scirent, quomodo
fit maior aequalitas amici et amati.
Solutio: Maioritas est imago magnitudinis immensitatis bonitatis,
aeternitatis et cetera.
Responderunt amatores amoribus secundum hanc definitionem
isto modo:
– Maioritas est imago magnitudinis amati et amici. Sed ad inquirendum
maiorem aequalitatis operationem inter amatum et
amicum, oportet inquisitionem fieri cum maiori maioritate bonitatis
et magnitudinis amici et amati, in tantum quod eorum aequalitas
in bonitate, magnitudine et cetera, eorum permaneat infinita.
Hanc ergo maiorem aequalitatem amici et amati oportet
esse cum immensitate bonitatis, magnitudinis, durationis et cetera,
ita quod ipsa immensitas sit bonitatis, magnitudinis, durationis
et cetera, et e contrario; et quod bonitas, existens id, quod
ipsamet est, similiter et magnitudo et cetera, sint quaelibet ipsamet
immensitas; ac etiam quod bonitas, magnitudo et cetera
sint quaelibet ipse amatus et ipse amicus. Quare de necessitate
oportet aequalitatem talium istorum, scilicet amati et amici, esse
maiorem omni alia aequalitate, quae non sit in immensitate bonitatis
et cetera, et in qua bonitas et cetera, non sint quaelibet ipsa
immensitas et in qua bonitas et cetera, non sint quaelibet ipse
amatus et ipse amicus.
– Haec autem maior aequalitas amici et amati – aiunt amatores
–, per maiorem maioritatem significatur et habet esse, dante
amato totam suam bonitatem, magnitudinem et cetera amico,
quolibet ipsorum, scilicet amato et amico, existente immenso
bonitate, magnitudine et cetera; et hoc quod ipse est, absque
confusione aliqua et absque aliquo accidente, et dante se bonitate
magnitudini substantialiter et e contrario, qualibet earum
permanente id, quod ipsa est, existente id, quod est alia et e
contrario, atque permanentibus amato et amico una eadem essentia
et natura numero et una eadem bonitate, magnitudine et
cetera. Quare nullo alio modo – aiunt amatores –, amoribus inuenire
possumus aequalitatem amici et amati maiorem ista, quam
cum maiori maioritate bonitatis, magnitudinis et cetera perscrutamur.
/*
[2] Maioritas amoris est ipsa, in qua amans et amatus aequales
sunt in amare.
– Haec siquidem maioritas amoris – dicunt amatores –, non
potest esse omni alio amore maior, nisi amatus tantum diligat
amicum suum quantum se ipsum et e contrario, et nisi amatus et
amicus sint una eadem bonitas et una eadem magnitudo et unus
idem amor et cetera, quoniam aequalitatem tanti et talis amati et
amici omni alia aequalitate oportet necessario esse maiorem.
– Habet autem esse haec aequalitas in hoc, quod amicus tantum
diligit suum amatum quantum se ipsum et e contrario, et
plus quam aliquid aliud; et in hoc etiam, quod et amicus et amatus
sunt una bonitas, una magnitudo et cetera idem numero, et
quod aequalitas est amabilis in infinire bonitatis, magnitudinis et
cetera, per cuius scilicet amabilitatem tantum dat bonitas magnitudini
quantum e contrario; et per quam etiam amabilitatem tantum
est bonitas in magnitudine id, quod ipsa existit, quantum in
se ipsa et e contrario; et per quam bonitas similiter et magnitudo
tanta est agendo quanta existendo et e contrario.
– Quare his omnibus et multis aliis, quae prolixa essent ad dicendum,
significat maioritas bonitatis, magnitudinis et cetera ipsam
operationem, per quam habet esse maior aequalitas amati et
amici.
[3] – Amores – aiunt amatores –, uelut in tertio paragrapho de definitione
maioritatis significatur, scire potestis quomodo habet
esse maior aequalitas amati et amici. Habet quidem esse hoc
modo, uidelicet amicum totum esse patientem et oboedientem
uoluntati amati sui sic, ut in tantum sit amicus patiens recipiendo
ab amato suo, quantum amatus agens dando illi. Vnde, si amatus,
propter amorem sui, uult amicum sustinere paupertatem, labores,
languores, persecutiones et mortem, totum sit placens et
amabile amico; si autem amatus sit uilipesus, uituperatus, blasphematus,
ignoratus, oditus, habeat amicus passionem in his,
quae fiunt aduersus amatum suum. Vnde, quantum in his et in
suis consimilibus possunt coaequari amatus et amicus, tantum
habet esse aequalitas amborum in maioritate maiori omni alia
aequalitate, in qua non tantum est amicus patiens propter amorem
sui amati.
[4] Maiorem aequalitatem, quae est amici et amati, oportet esse
sine maioritate et minoritate.
– Amores – inquierunt amatores –, secundum quod in prima
conditione `maioritatis et aequalitatis' significatur, maior habet
esse aequalitas amici et amati, cum est sine maioritate et minoritate.
Et haec est cum in tantum habet esse amatus, ut sit amicus,
quantum e contrario, sicut hoc tantum sit de bonitate, magnitudine
et cetera; nam, ex quo est de qualibet earum, unus existit
finis amati et amici et sic non possunt ibi esse maioritas et minoritas.
/*
– Hoc idem habet esse de bonitate et cetera; nam, cum amicus
in tantum bonus est, quantum amatus et e contrario, ita quod hoc
tantum est de bonitate, magnitudine et cetera, permanet una bonitas
amici et amati, quare in illa bonitate sunt impossibiles maioritas
et minoritas. Hoc etiam habet esse de magnitudine et cetera;
etiam de bonificatiuo et bonificabili et cetera, habet hoc
esse, uidelicet cum bonificatiuus, qui est amatus, et bonificabilis,
qui est amicus, sunt aequales in bonificare, ipsa aequalitate existente
ipso bonificare cum magnitudine et e contrario, sic in illa
aequalitate et bonificatione non possunt esse maioritas et minoritas.
/*
– Hac ergo aequalitate tali, quae est sine maioritate et minoritate,
dicimus uobis, amores, quod habet esse aequalitas amati et
amici et, super hanc, aliam considerare non possumus aequalitatem.
/*
Septima decima qvaestio
[1] – Amice – dicebat amor –, numquid posuisti amatum tuum in
aequalitate sciendi et amandi?
Solutio: Aequalitas est ipsum subiectum, cui finis concordantiae
bonitatis, magnitudinis et cetera, acquiescit.
– Amor – inquit amicus –, secundum hanc definitionem aequalitatis
uolo quaestioni tuae respondere. Tu quidem bene scis finem
concordantiae, de bonitate, magnitudine et cetera factam,
acquiescere aequalitati de bonitate, magnitudine et cetera facere.
Hic autem finis concordantiae acquiescere non posset aequalitati,
quae non esset sciendi et amandi meum amatum, ex quo
meus amatus aequaliter scibilis est et amabilis. Quare dico tibi,
amor, me posuisse meum amatum in aequalitate mei scire et
mei amare, quare meus amatus dignus est aequaliter sciri et
amari et quia tu, amor, et sapientia, quiescibiles estis in fine concordantiae.
/*
– Verumtamen tu, amor, et sapientia, qui in me uos coaequatis:
Me affligitis, languere me facitis et ad multa mortis pericula
me exponitis ad honorandum, sciendum et amandum meum
amatum; et quanto uehementius in me uestra coaequatis opera,
tanto a uobis sentio grauiora mihi tormenta. Quare de uobis admiror
cur talem mihi facitis quaestionem.
[2] Amoris aequalitas est ipsa, in qua amans et amatus se coaequant
in amare.
– Amor – ait amicus –, secundum hanc definitionem tuae respondeo
quaestioni. Dic ergo mihi, amor: Et tu, in amare tuo, non
diligis aequalitatem amatiui et amabilis? Vtique sic. Nonne diligis
etiam in amare tuo aequalitatem esse scientis et scibilis, ut uehementius
diligere possis? Bene quidem. Ergo te oportet necessario
aequalitatem sciendi et amandi diligere! Et ex quo hanc aequalitatem
naturaliter diligere debes, uis naturae ratioque cogunt
te debere diligere illam in amato meo et me cogere intelligendo
et amando ipsum aequaliter contemplari; quod, si non uis sic
agere, profecto peccas in amatum meum et in me, iniurians nobis
ac etiam bonitati, magnitudini et cetera, quae me excitant, ut
aequaliter de ipsis fruar amato meo.
[3] – Amor, sicut in tertio paragrapho de definitione aequalitatis
significatur, obligatus es satisfacere sapientiae de amatiuitate,
cum eius amabilitas sit magna in bonitate, duratione et cetera.
Quoniam, sicut obligatus es de amatiuitate satisfacere amabilitati
tuae et bonitati, magnitudini et cetera tuae amatiuitatis et amabilitatis,
sic obligatus es satisfacere amabilitati sapientiae et scitiuitatis
et scibilitatis et bonitati, magnitudini et cetera sapientiae
et suae scitiuitatis et scibilitatis; consimili modo obligatus es bonitati
et suae bonitiuitati et bonibilitati similiter et magnitudini et
cetera.
– Quare, his omnibus et multis aliis rationibus te precor, amor,
pro me seruitore tuo, patiente multos labores pro te, et pro amato
meo maxime, cuius tu et ego sumus quatinus huius tuae obligationis
uinculus, me desiderare facias scire et amare aequaliter
amatum meum; nam aliter non haberem me beatum nec amatorem
propter finem.
[4] Coaequauerunt se sapientia et uoluntas in scire et amare. Ambae
cucurrerunt ad amatum et super earum amare et intelligere
illum accinxerunt.
– Amor – dixit amicus –, secundum hanc undecimam conditionem
`sapientiae et uoluntatis', respondeo tibi dicens:
– Quoniam ex hoc, quod amatus meus aequaliter est intelligibilis
et amabilis, coaequati sunt in me scire et amare ad attingendum
aequaliter amatum meum; et quoniam unumquodque ipsorum
obligatum est attingere totis uiribus illum, currunt et, quantum
possunt, accelerant ad eum attingendum. Verumtamen eum
in se ipsis attingere non possunt, sed eum per puncta transcendentia
super se ipsa in bonitate, magnitudine et cetera eius attingunt;
et quemadmodum intellectus super se ipsum intelligit
intelligendo plus bonitatis, magnitudinis et cetera sui amati,
quam sui ipsius, sic uoluntas attingit eundem super se ipsam, diligendo
maiorem bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera,
sui amati, quam sui ipsius.
– Vnde, quanto magis hi duo de bonitate, magnitudine et cetera
se coaequant in se ipsis et super se ipsos in bonitate, magnitudine
et cetera sui amati, tanto uehementius eum attingunt; et
plus etiam bonitatis, magnitudinis et cetera recipi potest in ipso
attingere eum, aequaliter eum attingunt, quam si aequaliter eum
non attingerent et plus similitudinum suarum potest influere illis
amatus.
Octava decima qvaestio
[1] Ab amore bono quaesiuit minoritas, utrum amici et amati differentia
indiuisibilis esse possit.
Solutio: Minoritas est ens circa nihilum.
– Minoritas – ait bonus amor –, secundum definitionem tuam,
tuae respondeo quaestioni. Scis etenim, minoritas, te esse ens
circa nihilum. Es quidem circa nihilum, quoniam de diuisibilibus
composita es, ita quod tua bonitas non est tua paruitas
nec tua duratio et cetera: Est enim diuersitas inter eas. Etiam tua
bonitas est diuisibilis, ita quod a tua paruitate, duratione et cetera,
diuidi seu diuersificari potest. Ideoque tu, minoritas, apta
nata es ad priuationem reduci, quamobrem circa nihilum habes
esse. Vnde sequitur, si sis in differentia amici et amati, quod illa
differentia diuisibilis est, ita quod aliud est bonitas amici a bonitate
amati et aliud bonitas amati a bonitate amici; similiter et differentia,
quae est in bonitate amici, alia est a differentia, quae est
in bonitate amati, et e contrario; similiter et differentia in magnitudine
et cetera, amici et amati. Itaque sunt amicus et amatus et
omnes eorum partes circa nihilum, ex quo tu es in eis, quare in
omni amato et in omni amico, in quibus tu es, oportet eorum
differentiam diuisibilem esse.
– Ergo, in omnem differentiam amici et amati, in quibus tu non
es, oportet eam indiuisibilem esse, ita quod in tantum sunt in
esse, quod non possunt ultra. Nam, sicut amicus et amatus, in
quibus tu es, sunt per te circa non esse, ita necessarium est amicum
et amatum, in quibus tu non es, esse in tantum circa esse,
quod sint ipsummet esse, quare oportet necessario, ut amatus et
amicus, in quibus tu non es, possint esse, immo quod sint unamet
essentia et natura et unamet differentia indistincta et indiuisibilis,
ut ipsi permaneant una eadem numero bonitas, magnitudo,
duratio et cetera, quamuis alius ab alio, sub ratione differentiae,
sint distincti, sicut sub ratione bonitatis boni et sub ratione
magnitudinis magni et cetera.
[2] Amoris minoritas est ipsa, quae defectiua est in amare.
– Minoritas – inquit bonus amor –, cum tu existis in amore, facis
quidem eum defectiuum in amare, sicut per oppositum maioritas
facit eum perfectiuum in amare, cum existit in ipso amore
cum bonitate, magnitudine et cetera. Et ideo scire potes differentiam,
quae est maioris amati et maioris amici, esse necessario indiuisibilem,
ut eorum amor non fiat defectiuus; qui tamen defectiuus
existeret si eorum differentia diuisibilis esset; nam, sicut
eorum differentia diuisibilis esset, sic etiam eorum amor et eorum
bonitas, magnitudo et cetera. Et sic essent in eis essentiae et
naturae diuersae et per consequens alius ab alio separatus, habente
quolibet eorum quantitatem, itaque tu, minoritas, permaneres
necessario in eisdem.
– Sed, quoniam impossibile est te in illis esse, existunt distincti
amicus et amatus; ita quod alius eorum non est alius, ratione
unius differentiae, facientis eos esse distinctos, sicut unus est
amor eorum, qui facit eos amantes esse et amatos, et una est eorum
bonitas, qui facit eos esse bonos; et sic eorum amor perfectiuus
permanet in amare.
[3] Minoritas – dixit bonus amor –, in tertio paragrapho tuae definitionis,
doctrina tradita est ligandi uoluntatem ad bonum
amandum, secundum decimam octauam regulam de consideratione
et secundum tuas ambas definitiones. Vnde, cum secundum
illam artem et illum modum considero quam magnum est amicum
et amatum alium ab alio esse distinctos, absque distinctione
essentiae et naturae bonitatis, magnitudinis et cetera, ipsis scilicet
differentia, bonitate et cetera, et earum essentia et natura, existentibus
indiuisibilibus, et amico alio existente ab amato et e
contrario; tunc non possum alterius considerare magnitudinem
bonitatis, durationis et cetera, in differentia neque differentiae in
bonitate et cetera.
– Quare hac consideratione me sentio ligari ad bonificandum
magnitudinem et cetera et ad peragendum quantumcumque bonum
possum ad honorandum, seruiendum et laudandum tam
excellentem et nobilem differentiam amici et amati.
[4] In bonitate et amore consistit amici et amati differentia indistincta,
ut a confusione et a paruitate distet amandi.
– Bone amor – ait minoritas –, quomodo est tibi certum hanc
differentiam esse in realitate et quomodo mihi probare poteris
amicum et amatum alium ab alio esse posse distinctos, existente
eorum distinctione indiuisibili ac eorum bonificare, magnificare
et cetera, nec non etiam eorum essentia et natura existentibus
indiuisibilibus?
– Minoritas – respondit bonus amor –, secundum octauam conditionem
`bonitatis et differentiae' significatur differentiam ipsam
indiuisibilem et indistinctam necessario esse oportere. Sed quoniam
tu, minoritas, omnia, quae in considerationem tuam cadunt,
consideras secundum tuam naturam et proprietatem, non potes
intelligere nec amare, nisi cum defectu mei et magnitudinis et
cetera, ex quo nos in societatem tuam introducis. Sed separes te
a nobis et ueniat nobiscum maioritas, quoniam ipsa intelliget et
sciet ea, quibus deficis!
– Eia minoritas – ait bonus amor –, si differentia est diuisibilis,
quoniam est in te et in malitia et cetera, quare ergo non est indiuisibilis
ipsa differentia, quae est in me et in bonitate, duratione
et cetera? Et nisi haec differentia esset amici et amati, ubi ergo
distaret differentia a malitia, paruitate et confusione et ab amandi
paruitate? Et sine hac indiuisibili differentia amici et amati, quomodo
ego et bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possemus esse
rationes reales et inconfusae, qualibet nostrum existente alia a
qualibet nostrum, et e contrario numero et essentia? Vtique nullo
modo. Et qua ratione esset in nobis agere, uidelicet bonificare,
magnificare, durare, posse, intelligere, amare, unire, concordare,
finire et coaequare? Vtique nulla ratione. Nostrum etenim agere
omne et totum perditum esset et quaelibet nostrum in tantum esset
in te, o minoritas, quod non essemus tantum in esse, quantum
in priuatione et esset in nobis plus de malitia quam de me, et
plus de paruitate quam de magnitudine, et plus de non esse
quam de esse et cetera huiusmodi, quod est impossibile. Et
amodo, minoritas, nec mihi nec alicui alii hanc facias quaestionem.
Intromitte te de his, quae sunt tibi similia et permitte nobis
ea, quae sunt in tantum excellentia et nobilia, quod non es
digna intelligere illa tota nec amare.
|
1465
1470
1475
1480
1485
1490
1495
1500
1505
1510
1515
1520
1525
1530
1535
1540
1545
1550
1555
1560
1565
1570
1575
1580
1585
1590
1595
1600
1605
1610
1615
1620
1625
1630
1635
1640
1645
1650
1655
1660
1665
1670
1675
1680
1685
1690
1695
1700
1705
1710
1715
1720
1725
1730
1735
1740
1745
1750
1755
1760
1765
1770
1775
1780
1785
1790
1795
1800
1805
1810
1815
1820
1825
1830
1835
1840
1845
1850
1855
1860
1865
1870
1875
1880
1885
1890
1895
1900
1905
1910
1915
1920
1925
1930
1935
1940
1945
1950
1955
1960
1965
1970
1975
1980
1985
|