Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 51


Quantum possint demones. Sunt suppositi c.78v.b
bonis Angelis. Possunt modicum in temptando.
Semper volunt mala et semper nobis insidiantur:
cum exemplo. Quare Deus permictit
quod nos temptet dyabolus. Demones timent
iustos.
Rubrica XIII
Quid quantumve possint demones aperitur in XLI c. li. Iob,
ubi de ipsorum potencia scriptum est: " Non est potestas super
terram que comparetur illi" . Sed ita est a divina bonitate
frenata quod Augustinus dicat in XI super Genesi ad litt. :
" Habet ipse dyabolus maximam cupiditatem nocendi, facultatem
autem non nisi que datur" . Et paulo post subiunxit:
" Supposuit Deus Angelos malos bonis, ut malorum inprobitas
non quantum nititur, sed quantum sinitur possit" . Hoc
Idem confirmat in secundo li. de ci. Dei . Require in eodem
li., c. 20 scilicet. Scias ulterius quod potestas dyaboli in
temptando debilis valde est, nisi ei facile temptatus consenciat,
scribente Gregorio in Mora. :" Debilis est hostis qui non
nisi volentem vincit" . Eciam scribit Apostolus: " Omnis potestas

1



5




10




15




20
Torna all'inizio