IOACHIM:  Arcus fortium superatus est et infirmi accinti sunt robore. Deponit  
potentes de sede et exaltat humiles, esurientes implet bonis et divites  
dimittit inanes. Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordie sue . Non  
dicit: «Recordatus operum suorum bonorum», set:  Recordatus misericordie  
sue . Quare?  Quia non volentis neque currentis, set miserentis est Dei . Voluit  
enim Esau benedictionem, cucurrit obedivit et non obtinuit, quia misertus est  
Deus Iacob – qui erat velud  abiectus in domo patris sui  – eo quod esset minor  
etate et simplicitate, ut  qui gloriatur in Domino glorietur  et non in se. 
Vis autem scire quod abiectio vel miseria sit proprie causa divine electionis?  
Audi ipsum Apostolum:  videte, fratres, vocationem vestram, quia non multi  
sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, set que stulta  
sunt mundi elegit Deus et contemptibilia . Ecce habes manifeste cur  non volentis  
neque currentis set miserentis sit Dei , cum liqueat luce clarius quod non pro  
iustitia sua assumatur aliquis a Deo set pro miseria, non pro operibus set pro  
exhilitate, non pro fortitudine set pro infirmitate, non pro sapientia set pro  
stultitia, non pro nobilitate set pro ignobilitate. Set quid ista commemorare opus  
est et non illud magis infero, quod phariseus ille repulsus est, ut ita dixerim, pro  
iustitia sua, publicanus vero assumptus pro peccatis suis? Pro iustitia sua  
inquam repulsum phariseum, publicanum vero pro peccatis assumptum, non,  
quod absit, quia iniustitiam amat Deus et odit innocentie puritatem, set quia  
repellit superbientem de iustitia, parcit autem humilibus penitentibus de peccatis.  
Si enim  quod altum est hominibus , ut testatur ipsa Veritas in evangelio,  
 abhominatio est apud Deum , adeo ut elatam quoque iustitiam spernat et suscipiat  
humilem peccatorem, quanto magis abicere credendus est peccatores superbos,  
utpote divites huius mundi, quibus dicitur:  Ve vobis divitibus, qui habetis  
consolationem vestram?  Eligit autem humiles, quibus minor est peccandi materia,  
utpote pauperes et afflictos, de quibus dicitur:  Beati qui nunc lugent  
quoniam ipsi consolabuntur .
  |  
  |