transeamus, et quot sub numero possumus ordinaliter ponamus. 
sunt autem xxvi et paulo plus. 
Et est primus naturalis, 
a natura principium sumens.  ad patrem scilicet. 
Lege nature et iure paterno cogitur quisque ex se 
natum diligere, ac a brutis exemplum sumere, que ad 
tempus fetus proprios elactant et nutriant, quasi ratione 
discernerent. 
Decet igitur uos me uestrum filium in amore annectere, 
et sic mihi paternum auxilium dirigere. 
Moralis et artificialis. 
Decet quemque clericorum honeste uiuere, religione 
uti, et litteris assuescere quibus deo seruiat et hominibus 
placeat. 
Quam ob rem, frater dilecte, te ortor et moneo, 
quatenus gressus grauitatem, uultus rigiditatem, morum 
honestatem cum religione teneas, ut hic et illud deum 
remuneratorem habeas. 
Officialis tantummodo ad regem. 
Regie dignitatis officium est, pacis inuentores, iusticie 
amatores, fidelitatis obseruatores sedula sibi beniuolentia 
coniungere, concordie destructores, equitatis perturbatores, 
infidelitatis sectatores digna ultione repellere.
  |  
  |