CV. DE RESTITUTIONE DANNORUM NON FIENDA POST  
LAPSUM ANNUM. 
In nomine domini amen. anno nativitatis eiusdem MCCCLXXXIIII,  
indictione septima, die tertio maii, reverendus in Christo pater et  
dominus dominus Oldradus Dei gratia episcopus Novariensis et  
comes statuit, ordinavit et decrevit quod dampna guasta seu  
incendia que de cetero fieri contingant et extimari de quibus eddita  
disponunt et statuta faciunt mentionem, si ipsorum restitutio petita  
non fuerit iuditialiter per eum vel eos cui vel quibus competit actio  
emenda seu restitutio inter annum a die restitutionis ipsorum facte  
computandum, quod post lapsum ipsius anni non emendentur  
nec restituantur et ulterius quis petens ipsorum restitutionem et  
emendationem non audiatur et ipsius actio ellapso dicto anno sit  
et esse intelligatur sublata et perempta. 
Actum in castro Gaudiani presentibus testibus sapienti viro  
domino Antonio de la Ecclesia de Mediolano iurisperito Ripperie  
castellano et domino Azolino de Maineriis de Mediolano et  
Guiglelmo Sozagi de Orta ad premissa notis et vocatis. 
Ego Quiricus de Lamutia de Insula notarius et canzellarius dicti  
patris premissis interfui et hanc cartam rogatus traddidi eamque ad  
scribendum dedi notario infrascripto et me subscripsi. 
CVI. DE DEBITORIBUS DOMINI EPISCOPI DETINENDIS. 
Nos dominus Mediolani etc. comes Virtutum imperialis vicarius  
generalis quibuscumque potestatibus capitaneis, vicariis, rectoribus  
et offitialibus nostris ad quos presentes pervenerint litterarum  
tenore mandamus quatenus ad omnen acquixitionem reverendi  
patris domini episcopi Novariensis dillecti consciliarii nostri seu  
quorumcumque eius offitialium detineant et detineri faciant realiter  
et personaliter quoscumque quos constiterit fore ipsius domini  
episcopi aut episcopatus sui debitores, et etiam quoscumque  
bannitos territorii iurisdictionis ipsius domini episcopi quos  
offitialibus suis consignent ad eorum petitionem secundum pacta  
que cum prefato domino episcopo contraximus et hec aliquibus  
nostris decretis super hoc editis non obstantibus.
  |  
  |