: Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis

Pag 2383


In tollerando foret meritis prestantior, atque
Passio victricem faceret, quam strenuus actus
Hostibus attritis dederat splendere tropheis.
Quesitas sibi servat opes patientia, custos
Virtutum, gaudetque novos apponere census.
Non minus infirme prestat patientia, servans
Virtutes alias quasi thesauraria virtus,
Quam quevis alia, propria que forte meretur.
Equat querendi meritum quesita reservans;
" Nec minor est virtus quam querere, parta tueri ".
Fit sera virtutum pacientia, pacis amica,
Nobilior cunctis morum resplendet in aula.
Inter virtutes magis hec prestare videtur,
Que dum divitias aliarum servat easque
Accumulat, summe sibi querit premia laudis.
Nobile virtutum genus est patiendo mereri,
Vincere dum patitur; nichil est prestantius ista
Virtutum spetie; fit eo magis in patiente
Iocundum meritum, quo passio dulcior extat;
Quo magis in carne patiens affligitur, eius
Fortior est animus. Carnis languore frequenter
Perficitur virtus: sic languor deliciosus
Estat, sic morbus dulcis, sic passio lenis,
Sic ylaris mala cuncta subit, quod nulla querela
Seu murmur resonat. Nec solum fortiter, immo
Gratanter quasi delicias, sic excipit omnes
Languores; in eis sibi premia magna requirit.
Altius est meritum, quo fit productior eius
Morbus; et ut maius meritum, sic gloria maior.
Cum foret urgente morbo iam proxima morti,
Disposuit Christus obitum differre, quod eius
Romanus Presul solleniter exequeretur
Funus et exequiis dignos adhiberet honores.
Tunc faciente moram Lugduni Presule summo,
Cum languore gravi nimium foret attenuata

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio