illa inanimata. Viso, quomodo distinguuntur organa
gubernationis domus: restat ostendere, quomodo ad
invicem comparantur. Oportet enim (secundum Philosophum)
huiusmodi organa ordinata esse ad invicem,
ita quod organum sit ante organum, ut organum animatum
ante inanimatum. Si enim societas domus est quid naturale,
et in natura ordinata sunt omnia, ut semper inferiora
administrentur per superiora, et recipiant modum
et mensuram ex illis: oportet organa domus ordinata esse,
et organa inferiora, ut inanimata, sunt movenda, et administranda
per organa superiora, ut per animata. quod
declarat Philosophus I. Polit. per simile in aliis artibus,
ubi innuit quod plectra non per se cytharizant, et pectines
non per se ipsos pectinant. Ideo ad cytharizandum
plectrum indiget ministro movente, et pecten ad pectinandum
indiget movente ipsum. Sic (ut ait) si plectra
per se cytharizarent, et pectines per se pectinarent, nihil
opus esset architectoribus ministrorum, nec dominis servorum.
Ideo enim architectores, et domini indigent
servis et ministris, sive indigent organis animatis, quia
organa inanimata per se ipsa exercere non possunt illud,
ad quod sunt facta. Nam si tripodes et mensae regum et
principum vel etiam aliorum tales essent, quales erant
tripodes in quodam templo, de quibus quidam Poetae
fabulosae dicebant, quod spontanee se ingerebant diurnis
obsequiis: et si omnia organa domus talia essent, qualis
erat statua Daedali, de qua Philosophus fabulose recitat
in Politicis: quod per se implebat opus debitum: nulla
indigentia esset servorum, sed mensae se ipsas pararent:
et ut esset oportunitas, ostia se ipsa aperirent, et
clauderent: sed quia non sic est, organa inanimata a se
ipsis moveri non possunt. Ideo dominim et architectores
indigent ministris et servis, ut secundum eorum ductionem
moveant organa inanimata, vel organa carentia
ratione, ut opus proprium possint implere. Indignum
est enim se eundum ordinem universi, ut suprema
|
|