Hunc porro conflictum David signavit, cum Rabath civitatem victor
optinuit. Rabath quippe multitudo vel grandis interpretatur, quod non
inconvenienter universitatem huius mundi significare cognoscitur. David
itaque Rabath optinuit civitatem, cum suis legibus Christus grandem et
copiosam huius mundi subdidit multitudinem. Coronam vero de capite
regis illius David abstulit, sibique sicut scriptura testatur, imposuit, quod
tunc verus David Christus implevit, cum mundi sapientes, quibus quodammodo
diabolus ornabatur, eripuit, et in sui decoris et gloriae diadema
convertit. Multitudo quippe fidelium non modo Christi, sed et doctoris
cuiusque corona perhibetur, cuius predicatione convertitur. Sicut
Paulus Philippensibus ait: Itaque, fratres mei karissimi, gaudium meum et
corona mea, sic state in Domino . Sed et predam iuxta scripturam asportavit
multam valde. Preda quippe de Rabath tollitur, cum ex hoc mundo
quique fideles atque devoti ad Dei omnipotentis obsequium
convertuntur.
Vos, inquam, o sancti pontifices, vos potissimum huiusmodi debetis
esse predones, qui cotidie desudetis animas hominum de manibus reprobi
possessoris eripere, et triumphales regi vestro David manubias reportare.
Nec tamen sufficit cum diabolo raptus ad Deum quisque pia devotione
convertitur, nisi mox etiam a status sui duricia quasi crebro sanctae predicationis
malleo conteratur. Unde per Hieremiam: Nunquid non verba mea
sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? Verba
quippe Domini quasi ignis sunt, quia frigus expellunt, calorem mentibus
ingerunt. Malleus autem sunt, quoniam obstinationis et pervicaciae duriciam
molliunt. Congrue ergo sacra subnectit historia: Populum quoque
eius adducens servavit, et circumegit super eos ferrata carpenta, divisit que
|
|