Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 130


… magnatibus Ursinorum … universitas Beneventane civitatis per
Leonardum de Benevento.
Dum tribularemur, ad dominos alta voce clamavimus et hanelitu reciprocato
confugimus, dum immaniter vexaremur, ad patres. Sed ipsorum
dedignans rigiditas nos contempsit et mortalis severitas non admisit,
propter quod vigens doloris aculeus lacessita pungit et pupugit viscera
contemptorum et ipsorum transivit animas gladius bis acutus. Nec ab re.
Nam cari nostri multe benignitatis domini ac providi defensores, dominorum
cardinalium sacer cetus, nos hostili, proch dolor, persecutione collidunt,
et unde sperabamus auxilium inde obpugnatio rediviva devenit.
Quis crederet, quis coniecturis aliquibus autumaret, quod mundi principes,
quibus se humana subiciunt et celestia committuntur, a quibus benignitatis
principium exigitur et extremum, quod paterentur et vellent ut
belua quedam missa nobis ad regimen, immo verius desolamen, nos laceraret
unguibus et excederet laceratos? Dolemus igitur revera nimirum si
tristitie malleo nostra precordia conteruntur; benefactores etenim a quibus
interventa resumpsimus honoris et status, dehonorare nos satagunt et tenere
obscena putredinis, capita nostra deponere contemptu vilissimo conculcanda
et quorum large cotidie nobis extendebantur ad munera sancte
manus, venenosis hostis alloquiis, ultra quam dici valeat, sunt contracte.
Maior iterum dolendi materia et doloris surculus ex huius angustie radice
succrescit. Nam eiusdem susurronis assertio, immo potius suggestio fraudulosa,
patres convertit in victricos, perversisque nature ritibus, pietatem

Torna all'inizio