Boncompagnus de Signa: Palma

Pag 113


philosophi hoc idem faciebant, sicut in eorum tractatibus potes invenire.
Quid proverbium.
Proverbium est brevis verborum series obscuram in se continens
sententiam.
Unde dicatur.
Dicitur proverbium quia aliquid pro verbo id est aliquid obscurum
verbum positum pro manifesto. Verbi gratia: Quidam accedit ad
uxorem alicuius, qua multis temporibus est abusus; postmodum aliquis
intuetur illum dicens: Quandoque hamus latebit sub esca, vel ita: Nunquam
fuit vulpes adeo ingeniosa, que quandoque non caderet in laqueum
venatoris. In primo proverbio ponitur esca pro muliere et hamus pro
marito vel alio, qui debebit in adulterum vendicare. In secundo proverbio
ponitur vulpes ingeniosa pro adultero et laqueus venatoris pro
insidiis mariti vel alterius. Hec autem et consimilia merito possunt proverbia
nuncupari id est quedam obscura posita pro manifestis. Vel potest
dici proverbium quasi pro multis verbis positum, quia unum proverbium
ad multa potest negotia referri. Unde cum aliquis dicit aliquod
proverbium in multorum presentia constitutus, respondet quidam et
se scire fatetur, quare protulerit proverbium istud. Unde prolator sub
quodam derisorio chachinno dicit hec illum ignorare. Potest etiam
dici quasi approbatum verbum. Ceterum damnabiles gramantium caterve
fece aurelianensium imbute in stilo epistolari proverbium dicere non
erubescunt, cum aperte dicat dominus in evangelio proverbium obscuram
sententiam esse, ubi dicitur: Set veniet hora, in qua non in proverbiis
loquar vobis id est in obscuris sententiis, set palam id est manifeste
annuntiabo de patre meo. Et Judei christo dixerunt: Ecce palam loqueris
et manifeste et proverbium nullum dicis id est non dicis aliquam
obscuram sententiam vel amiratione dignam. Et Jeronymus exponit

Torna all'inizio