: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 269


tum edificiorum construccione, tum eciam ipsius loci
fortitudine naturali, quia nullatenus ciuitatem poterat per impetum
obtinere. Construxit autem edificium iungens ante mare,
quod ciuitatem tam fortiter obtinebat, quod nulla nauigia neque
classes poterant portum ciuitatis attingere. Alexander autem
intendebat, qualiter poterat euadere terram. Cepit itaque exercitus
indigere. Mox Alexander misit litteras ad pontificem
Iudeorum nomine Iudum monens eum, ut sibi auxilium impenderet
et uenalia, que uulgo mercatum dicuntur, sibi sine dilacione
exhiberet et ut eligeret sibi magis amiciciam Macedonum quam
Persarum. Pontifex uero Iudeorum receptis litteris precepit
omnibus iusiurandum Dario se dedisse ne nunquam contra
ipsum arma leuaret et uiuente Dario iuuamenta nullatenus post
imitarentur. 27. Audiens hoc Alexander iratus est ualde contra
pontificem Iudeorum dicens: "Talem faciam in Iudeos uindictam,
quod discernent, quorum precepta debeant obseruare." Noluit
tamen relinquere Tyrum. Elegit autem Meleagrum deditque
sibi milites quingentos. Precepit autem illi: "Vade Iosaphat,
ubi armenta plurima pascebant extra ciuitatem!" Candusalon
uero conducebat eos, qui uniuersa loca illius regionis apertissime
cognoscebat. Cum igitur uallem intrarent predamque ducerent
infinitam, obuiauit eis Teoseus, dux armentorum, multosque
ipsorum prostrauit mortuos. Meleagrus uero robustus in fortitudine
animorum uniuersos expugnauit caputque ipsius ducis
uertice amputauit. Dum igitur hec omnia essent Butiro cognita,
exiit de ciuitate Codir cum equitibus triginta milibus ad populum
preparatum. Tanta siquidem erat copia armatorum, quod ex
nimio clamore terra contremere uidebatur. Quod uidentes Macedones
turbati sunt ualde. Volebat igitur Alexander Meleagrum
mittere, ut eorum preueniret subsidium. Nullus autem
illorum legacionem uoluit suscipere. Meleager uero pugnauit
tantum cum eis, quod ibi Sanson et Butirius extincti sunt. Macedones
uero nimia hostium circumfusione oppressi succumbere
uidebantur. Quod uidens Aridem abiit ad Alexandrum sibique
cunctorum incommoda recitauit. Alexander uero relinquens Tyrum,
circumfudit. Reuersus autem Tyrum inuenit edificium,
quod in mare construxerat, funditus dissipatum. Balaam cum
omnibus habitantibus Tyrum post recessum Alexandri egressus,
edificium illud uiriliter expugnauit. Quod uidentes Macedones
iterum turbati sunt et Alexander cum eis, quia quasi de occupacione
Tyri cum facie diffidebant. Nocte itaque subsequente
apparuit Alexandro in sompno, quasi teneret uuam in manu,
et dum eam iactaret in terram tundensque pedibus, uinum ex
ipsa plurimum exprimebat. Alexander uero exsurgens a sompno
fecit ad se uenire ariolum sibique, quod uiderat in sompno,
enarrauit. Cui ariolus respondit: "Alexander! Esto robustus in
Tyrum et noli de aliquo titubare. Vuam, quam tenebas in manibus

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45

Torna all'inizio