Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 73


De me ergo sic accipe, sic absque ambiguitate cognosce:
Ut lassus requiem, ut eger salutem, cibum famelicus, potum
aque frigide sitibundus, haut secus tuam familiaritatem appeto,
parere desidero in omnibus et per omnia utilitatibus vel necessitatibus
tuis adesse percupio, ut Nisus Eurialo, Perithoo
Theseus, ut Scipioni uno magnifico senex Lelius. Neque hec ad
hoc refero, ut te in aliquo indigere sciam vel velim, sed si
occasio necessitatis fuerit, te postulo experiri, que si defuerit,
verus a falso amicus dignosci non poterit.
Epistolaris igitur vicaria non desit affatio, que mutue
presentie, corporalis absentie fiat representatio. Iube ergo, quod
placeat, precipe, quod amicus valeat, invenies, quantum in eo
fiat, quod tue caritatis oculis non displiceat.
20
V. Dei gratia sancte Bononiensis ecclesie humillissimus
episcopus Dodoni Mutinensi venerabili fratri et coepiscopo
salutem et orationes continuas.
Cum sancte ecclesie prosit sequi evangelica precepta
dicentia: Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem
prophete accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem
iusti accipiet , cumque universe ecclesie per universa mundi
climata constitute quasi unus Christi sint thalamus propter

Torna all'inizio