Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Secunda distinctio


II
Incipit secunda distinctio
Regula est utile compendium ordinationis principiorum constitutorum,
ut ea, quae desiderantur sciri et amari, inueniri possint
per ipsum compendium et attingi. Sed huius Artis regulae multae
sunt, quoniam quicquid constituitur in hac Arte, regula est ueniendi
ad propositum obiecti sui. Verumtamen, ut ad discretas
regulas huius Artis principia regulemus, eligimus decem octo regulas,
per quas et in quibus artem dare proponimus sciendi ligare
uoluntatem ad diligendum bonum et intellectum ad intelligendum
uerum, per applicationem mutuam istarum regularum
atque definitionum, conditionum et quaestionum huius Artis.
Vnde notandum est quoniam, sicut per has decem octo regulas
doctrinam huius Artis exemplificamus, sic uia consimili poterit
artista uti aliis regulis consimilibus istis.
Prima igitur istarum regularum est de simplicitate et compositione.
/*
Secunda de intentione et fine.
Tertia de definitione.
Quarta de generatione.
Quinta de realitate et ratione.
Sexta de punctis transcendentibus.
Septima de substantia et accidente.
Octaua de motu et alligatione.
Nona de inquisitione et inuentione particularis in uniuersali.
Decima de contemplatione.
Vndecima de abstractione et concretione.
Duodecima de audacia et timore.
Tertia decima de spe.
Quarta decima de consolatione.
Quinta decima de conscientia et contritione.
Sexta decima de patientia.
Septima decima de satisfactione.
Decima octaua et ultima de consideratione.
Vt autem in tertia et quarta figura ex his regulis practicari possimus
et eas in memoria conseruari, significamus eas per easdem
litteras in eisdem figuris contentas. Harum itaque regularum
prima et decima ponuntur esse B. Secunda et undecima C. Tertia
et duodecima D. Quarta et tertia decima E. Quinta et quarta decima
F. Sexta et quinta decima G. Septima et sexta decima H.
Octaua et septima decima I. Nona et octaua decima K.
1. De simplicitate et compositione
In prima igitur regula consideramus rerum simplicitatem et
compositionem, secundum huius amantiae principia, sicut in generabilibus
et corruptibilibus ac etiam in his, quae sunt intellectualia,
corruptioni non subiecta. Considerationem autem istam
habemus ad dandam simplicitatis et compositionis principiorum
huius Artis cognitionem, per quam ars habeatur perquirendi
haec, per quae, sub ratione simplicitatis et compositionis, possit
intellectus deduci ad intelligendum uera et uoluntas ad amandum
bona.
In corporeis generabilibus et corruptibilibus simplicitatem et
compositionem isto modo consideramus: Bonitas, in quantum
consideramus eam esse uniuersale principium, constat principium
simplex, sub quo elementalia bona consistunt; et in hac
bonitate constant simplex bonificatiuum et simplex bonificabile,
existentia partes essentiales simplices bonitatis, quae naturaliter
ex suis partibus apta nata est composita esse. Sed, quoniam ipsa
bonitas per se composita nequit esse, ne per se ipsam sit suppositum
absque magnitudine, duratione et cetera, quod est impossibile,
consistit ideo ipsa bonitas principium in se ipsa et in suis
partibus sustentatum, et hoc in substantia, ex ipsa bonitate et
aliis principiis simplicibus composita.
De bonificatiuo, magnificatiuo, duratiuo et cetera, constat
una uniuersalis forma de suis simplicibus partibus, quae diximus,
composita; et quoniam ex partibus simplicibus composita
constat, et quaelibet pars eius simplex uenit ad eam constituendam,
permanet ideo haec forma uniuersalis forma simplex. Sub
hac quidem consistit uniuersalis materia simplex, de simplicibus
principiis seu partibus constans, uidelicet de bonificabili, magnificabili
et cetera, ea permanente simplici, quoniam ea de principiis
simplicibus constat. Si enim simplex non permaneret,
suarum quidem partium simplicitas in ea perderetur, quod est
impossibile.
Et quod dictum est de simplicitate uniuersalis materiae, idem
est de simplicitate uniuersalis formae. Sunt ergo forma et materia
uniuersalia principia, quoniam ex uniuersalibus principiis simplicibus
constant; et nihilominus sunt principia composita, quoniam
quodlibet eorum ex multis aliis partibus constat unitum.
Haec siquidem duo uniuersalia principia sunt partes essentiales
cuiusdam tertii, uidelicet ipsius chaos, ex eisdem compositi per
totum, quod est sub Luna, diffusi.
Istud autem chaos compositum est, per quanto ex pluribus
partibus coniunctum existit; sed est simplex, per quanto constat
unum numero, in quo ipsae simplicitates, de quibus ipsum est
compositum, restaurantur. In isto chaos consistunt simplices species
in eo seminatae et sustentatae, quae de simplicibus principiis
huius Artis descendunt; et consistunt etiam in eo quattuor
elementa simplicia, existentia potentiae illius, de quibus elementa
composita constant, componentia specierum indiuidua,
quae simplicia permanent quoad esse illorum cuiuslibet numerale,
ueluti quoad hunc hominem, ad hunc leonem, ad hunc pomum
et cetera huiusmodi, quodlibet quorum, prout est substantia
indiuidua, simplex existit.
Secundum ea, quae de simplicitate et compositione rerum corporalium
dictum est, significatae sunt simplicitas et compositio
rerum intellectualium, sicut magnitudinis, bonitatis et cetera, animae
cuiuslibet hominis. Nam illa bonitas consistit simplex principium
animae humanae, constitutae de illa bonitate et de illa
magnitudine et cetera. In hac autem bonitate est bonificatiuum
simplex et bonificabile simplex; et in hac magnitudine magnificatiuum
simplex et magnificabile simplex, et sic de aliis, de quibus
scilicet bonificatiuo, magnificatiuo et cetera, constat una
forma simplex animae et de quibus scilicet bonificabili, magnificabili
et cetera, constat una materia simplex animae.
Verumtamen, quoniam ipsa forma et ipsa materia de pluribus
partibus essentialibus unitae sunt, permanent ambae compositae
ex partibus suis. Ex his uero duobus principiis constat una anima
rationalis, in qua potentiae essentiales consistunt, quae sunt memoria,
intellectus et uoluntas, de quibus operatur anima, sub ratione
principiorum. Istae tres potentiae sunt simplices, ut suorum
principiorum simplicitas in eis restauretur. Sunt uero compositae,
quoniam constant ex pluribus partibus constitutae et sub rationibus
diuersarum proprietatum essentialium existunt indiuiduae.
Nam bonitas, magnitudo et cetera, concurrunt ad constituendum
memoriam, sub ratione durationis, et intellectum, sub ratione sapientiae,
et uoluntatem, sub ratione amoris, existente quolibet
praedictorum principiorum simplici et distincto in ipsarum potentiarum
diuersitate, sicut eadem numero bonitas et quodlibet
aliorum principiorum alio modo existit sub ratione memoriae, et
alio modo sub ratione intellectus, et alio modo sub ratione uoluntatis.
/*
Hic tamen aduertendum est, cum dicimus `bonitatem, magnitudinem
et cetera', quia `cetera' aliquotiens accipitur pro `ceteris', aliquotiens
non, sicut hic, cum dicimus: `Nam bonitas, magnitudo et
cetera, concurrunt ad constituendum memoriam et cetera', quia
contrarietas ad hoc non concurrit; et hoc suo modo ita intelligendum
est per totam Artem.
Haec anima rationalis et corpus humanum sunt essentiales partes,
de quibus homo compositus est, existens indiuiduum simplex,
cum sit unum numero; ad cuius unitatem numeralem concurrunt
omnia principia et eorum unitas, quae ita restauratur in
numerali unitate subiectiue, sicut ipsorum principiorum simplicitas
in indiuidua simplicitate, ut praedictum est. In isto homine
consistunt substantialiter una potentia elementatiua et una uegetatiua,
et una sensitiua et una imaginatiua, et una rationatiua.
Omnes autem istae potentiae alio modo sunt simplices, quia
quaelibet earundem de simplicibus principiis constat, habens numerum
suum specificum, et alio modo sunt compositae, quoniam
quaelibet earum de multis partibus constat unita. Insimul autem
unitae constant unus homo simplex, in quantum indiuiduus,
unus compositus uero, in quantum ex pluribus essentiis diuersis
constat.
In potentia elementatiua sunt simplices potentiae, existentes
partes specificae et ipsae et indiuiduae duorum principiorum,
scilicet formae et materiae, chaos componentium, uidelicet quattuor
elementa existentia potentiae illius chaos compositi et indiuiduati,
quod est humanum corpus elementatum. In uegetatiua
potentia sunt quattuor simplices potentiae, uidelicet: Appetitiua,
retentiua, digestiua et expulsiua. Sunt autem compositae pro
eo, quod earum quaelibet existit ex suis primis principiis constituta.
In potentia uero sensitiua sunt similiter quinque
potentiae simplices, uidelicet quinque sensus, qui etiam sunt
compositi, cum sint ex primis principiis uniti. Hoc idem etiam
sequitur de potentia imaginatiua.
Secundum ea, quae de simplicitate et compositione rerum substantialium
dictum est, potest haberi cognitio simplicitatis et
compositionis rerum accidentalium, sicut quantitatis superioris,
in bonificatiuo existentis simpliciter, sub ratione bonitatis bonificatiuae
sub certa quantitate, et bonificabilis sub certa quantitate.
Ambae quidem istae duae quantitates existunt natura simplices,
inuisibiles et intellectae, unam quantitatem cum ceteris
extensis quantitatibus componentes, sicut cum quantitatibus aliis
magnitudinis, durationis et cetera. Vnde una quantitas extensa
multiplicatur, composita ex multis quantitatibus intensis, alia partium
substantiae in alia consistente, unde sequitur una quantitas
simplex et composita; simplex quidem, quoniam de multis partibus
quantitatum simplicium est unita; composita uero, quoniam
sub ratione multarum diuersarum quantitatum unita consistit.
In his ergo, quae de simplicitate et compositione dicta sunt,
significatur simplicitas et compositio subiecti huius Artis, quod
sub ratione simplicitatis et compositionis praedictarum inquirimus.
Habita namque cognitione simplicitatis et compositionis
substantiae et eius partium essentialium ac accidentalium, potest
quidem haberi cognitio simplicitatis et compositionis similitudinum,
quae ex illis partibus influuntur.
His igitur ante dictis, potest artista doctrinam et artem acquirere
ligandi semet ipsum ad intelligendum uerum et diligendum
bonum, sequens huius Artis processum et applicans illud ad
haec, quae de praesenti regula dicta sunt, regulans per eam, sub
forma simplicitatis et compositionis, principia huius Artis. Nam,
ex hoc, quod sapientia et amor sunt principia simplicia et composita,
sicut dictum est, agentia et patientia naturaliter, naturalis
quidem est eis inclinatio et dispositio seu habilitas mouendi artificialiter
ad huius Artis obiectum, per ordinatam regulationem
simplicitatis et compositionis praedictam et per earum applicationem
ad propositum conclusiue.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185

Torna all'inizio