Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 174


Et die Mercurii, que fuit in kalendis Aprilis anno dominice
incarnationis M°C°LXIIII° indictione duodecima, reversus est
Laude; ac proxima die Iovis Papiam profectus est.
Et prefata yeme fuit inceptum reedificare castrum de
Sancto Columbano ex precepto imperatoris ac ad eius utilitatem;
magnumque suburbium ibi fieri precepit.
Et hisdem temporibus Veronenses et Paduani ac Vicentini
ceterique de illa marchia preter paucos imperatoris fideles
contra imperatorem rebelles extiterunt partim propter pecuniam
Venetorum acceptam, qui iam ante imperatori
resisterant, tum etiam quia dicebant se a comite palatino,
cui imperator Gardam donaverat, ac ab aliis nunciis imperatoris
enormiter esse gravatos. Quod ut imperator cognovit,
maxime cepit dolere ac nuncios de Cremona et de Papia,
Novaria quoque et Laude ac de Cumis Veronam misit, ut
Veronenses ac illos de Marchia commonefacerent, ut de
stulticia, quam inceperant, resipiscerent et, si quid molestie

1



5




10




15

Torna all'inizio