Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 78

libro II


et fit ex eisdem quatuor causis ex quibus fit similitudo
et possumus taliter exemplare: (4) 'Debemus id quod est dulce,
pium et unicum Domino immolare, sicut Abraam, qui proprium
filium offerre Domino non tardavit'. (5) Item: 'Superbia in precipitium
cadit, humilitas sursum volat', sicut ait Christus: "Qui
se humiliat exaltabitur et qui se exaltat humiliabitur".
(6) Exempla enim quandoque rem faciunt plus hornatam, quandoque magis dilucidam et apertam, quandoque plus verisimilem et probabilem, quandoque magis perspicuam et quasi ante oculos intuendam.
60. (1) IMAGO.
(2) Imago est forme cum forma iuxta similitudinem corporalem
collatio. (3) Iste color icon vocatur et fit causa laudis, ut:
'Iste vadit in prelium impetu leonis acerrimi'. (4) Fit causa vituperii
tribus modis: quandoque ut in odium inducat, hoc modo:
'Iste incedit quasi draco iubatus, omnes spiritu rapido circumspectans';
(5) quandoque ut in invidiam trahat, hoc modo: 'Iste,
quasi camelus divitiarum pondere oneratus, defert pecuniam
sed non confert'; (6) quandoque ut in contemptum ducat, hoc

Torna all'inizio