facetus, iste plus quam Salomon hic, non erit nobiscum istic
aut illic. Sibi soli providet, suę causę invigilat, floccipendit, qua
occasione quisque deficiat. Sed huic tam diviti, tam potenti,
ceteros hominum despicienti unum deest.
Porro unum est
necessarium , quod non habet: suum viridiarium. Nam ubi
Carite eum deosculando ditaverunt, Pystis, Helpis et Agapis
a longe steterunt dicentes oscula Caritum ad tempus proficere
tantum in carnea superficie. Temporaneam igitur altitudinem
illius he tres reliquerunt et humilitatem nostram visitare
voluerunt. Habeat ergo ille suas Caritas et nos possidebimus
trium sororum incomparabiles margaritas.
Verum si dignamini redire ad participium pristinę societatis,
nostra faciemus communia in unitate trinitatis.
CAP. XXXII.
AMMONITIO AD CUNIBERTUM TAURINENSEM
EPISCOPUM.
GAMBARA vetus avia
Fuit de Scandinavia,
Exul a regni terminis
Cum paucis sui germinis.