iuvantes ad consequendum finem ultimum. Praeparans autem non habet
operationem circa rem, nisi quae est ordinata ad finem, ante finis consecutionem;
et ideo omnibus hominibus, ab infusione animae rationalis per quam ad
finem salutis ordinantur, custodia debetur usque ad mortem, quando terminatur
via proficiendi in finem. Nulli ergo carent custodia Angelorum, nisi vel per hoc
quod fiunt impoenitibiles, ut damnati, vel per hoc quod finem gloriae consequuntur,
ut beati.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in Adam non esset periculum ex aliqua
corruptione carnis instigante ad malum, erat tamen periculum ex potentia
peccandi, et ex daemone oppugnante: et similiter erat debilioris cognitionis
quam Angelus; et ideo indigebat praesidio custodis Angeli.
Ad secundum dicendum, quod etiam si confirmati peccare non possint, possunt
tamen proficere, et eorum profectus potest impediri; et propter hoc indigent
custodia Angelorum ad promovendum in bonum, et removendum impedimentum.
Ad tertium dicendum, quod pueri in materno utero non recipiunt sacramenta
Ecclesiae, quia non subduntur actibus ministrorum: sed operibus divinis et
Angelorum subduntur; et ideo eis ab infusione animae rationalis, custos
Angelus assignatur, per quem prohibetur virtus daemonis ab eius nocumento, et
propter multa impedimenta, quibus potest eius complexio deteriorari, ut efficiatur
pronior ad peccandum, vel etiam ipsa vita extingui: et in hoc etiam prosunt
parvulis natis, quamvis eos non illuminent.
Unde patet responsio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod antichristus etiam habebit Angelum custodem:
quia lex communis propter unum mutari non debet: et in hoc eius poena iustior
apparebit, quia beneficia toti naturae humanae provisa, sibi non subtrahuntur.
Nec tamen est omnino frustra custodia; quia etsi ad bonum non convertatur, a
multis tamen malis cessabit, retractus ab Angelo custode: hunc enim effectum
ad minus semper consequitur Angelus per custodiam in quocumque obstinato.
Ad sextum dicendum, quod Christus non habuit Angelum custodem: tum quia
anima sua omnibus Angelis superior fuit, immediate a verbo sibi unito illuminata:
tum quia erat verus comprehensor: unde eius bonum nec impediri nec
iuvari poterat. Dicitur vero subdi paternis dispositionibus per Angelos quodammodo
indirecte, inquantum Angeli instruebant Ioseph et matrem eius de his
quae circa ipsum puerum existentem agenda erant, ut habetur Matth. 2.
|
|