Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 134


ipse Christus dicit de se, Mt . 20[,28], «Filius hominis non venit ministrari
sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis».
8. Idem probatur in fidelibus novi testamenti extra canonem
Consequenter ponamus exempla de aliis sanctis extra canonem. Et
obmissis quam plurimis sufficiat ponere exemplum de quatuor vel in
quatuor, scilicet in uno papa, in uno archiepiscopo, in uno episcopo et
in uno laico.
Legitur enim in cronicis de primo Leone papa sanctissimo, natione
tusco, quod cum Attila rex Wandalorum totam Lombardiam destrueret,
ne Roman veniens idem faceret personaliter ipsum adiit in Lombardiam
circa Padum ubi morabatur. Cum autem ad Attilam apropinquasset, ille,
ut beatum Leonem vidit, de equo descendit eiusque pedibus provolutus
rogavit ut peteret quicquid vellet. Qui petiit ut ab Italia recederet et
captivos relaxaret. Qui dum a suis argueretur quod triumphator orbis a
sacerdote victus esset, respondit: «Providi michi et vobis. Vidi enim in
dextris eius fortissimum militem evaginato gladio stantem michique minantem
et dicentem "Nisi huic parueris, cum tuis omnibus interibis"».
Unde statim de Ytalia exiens in Pannoniam rediit. Sic enim Deus dat
virtutem et presidium exponentibus se periculis pro bono multitudinis.
Item legitur de beato Thoma archiepiscopo cantuariensi, qui potius
voluit ipse mori quam libertas ecclesie infringeretur, quod occurrens armatis
requirentibus eum ad mortem dixit «Ecce ego, quid vultis?», et

Torna all'inizio